Pagina (215/243)

   

pagina


Pagina_Precedente  Pagina_Successiva  Indice  Copertina 

      Hac nocte non eris morsus(143) daemonum usque mane". Iterum vir Dei interrogabat illum dicens :" Quid sibi vult iste pannus ? " Cui ait : "Istum pannum dedi cuidam leproso quando fui camerarius (144) Domini. Sed tamen non fuit meus quem dedi. Nam Domini et fratrum suorum erat. Ideoque ab illo non habeo ullum refrigerium sed magis impedimentum. Nam furcas ferreas in quibus pannus pendet illas (145) dedi sacerdotibus templi ad cacabos sustinendos. Petram in qua sedeo illam misi in fossam in publica via sub pedibus transeuntium antequam fuissem discipulus Domini". Cum autem vespera hora obumbrasset Téthin ecce innumerabilis multitudo daemonum cooperuit faciem Tethidis (146) in circuitu vociferantium atque dicentium(147) : "Recede vir Dei a nobis quia non possumus appropinquare ad socium nostrum usque dum ab illo recedas. Nec faciem principis nostri ausi sumus videre donec sibi reddamus suum amicum. Tu vero abstulisti nobis nostrum cursum . Noli istum hac nocte defendere"./Quibus ait vir Dei : "Non ego defendo sed Dominus Jhesus Christus concessit sibi istam noctem hic esse usque mane". Cui aiunt daemones : "Quomodo invocas nomem Dei super illum cum sit ipse traditor Domini ?" Quibus ait vir Dei : "Precipio vobis in nomine Domini nostri Jhesu Christi ut nihil sibi mali faciatis (148) usque mane". Transacta itaque nocte illa cum Dei cepisset iter agere ecce infinita multitudo daemonum cooperuit faciem abyssi (149) emitientes (150) diras voces atque dicentes : "O vir Dei maledictus ingressus tuus atque exitus tuus quia princeps noster hac nocte flagellavit nos verberibus pessimis propter quod non presentavimus maladictum sibi (148)captivum". Quibus ait vir Dei :"Non nobis pertinet vestra maledictio sed vobismet ipsis.


Pagina_Precedente  Pagina_Successiva  Indice  Copertina 

   

La navigazione di San Brandano
di Anonimo del X secolo
pagine 243

   





Quid Domini Domini Domini Téthin Tethidis Dominus Jhesus Christus Domini Quibus Domini Jhesu Christi Cum Quibus Transacta Quibus