Pagina (216/243)

   

pagina


Pagina_Precedente  Pagina_Successiva  Indice  Copertina 

      Cui
      autem maledicitis ille est benedictus et cui benedicitis ille est maledictus". Cui daemones responderunt : "Duplices penas sustinebit in istis sex diebus infelix Judas propter quod illum defendistis in ista praeterita nocte". Quibus venerabilis pater dixit "non habetis potestatem inde neque princeps vester sed potestas Dei erit". Iterum subjunxit : "Precipio uobis in nomine Domini nostri Jhesus Christi et principi vestro ne istum extollatis amplius cruciatibus quam antea". Cui responderunt : "Numquid Dominus es omnium ut tuis sermonibus obediamus ?" Quibus ait vir Dei : "Servus suus sum et quicquid in suo nomine precipiam (jude fiet) (151).Habeo ministerium de quibus ille mihi concedit". Et ita secuti sunt eum usque dum non poterant Judam videre. Reversi autem daemones levaverunt infelicem animam inter illos cum magno impetu et ululatu.
     
      CHAPITRE XXXIIISelmer p. 70. 1. 1. Ch. 26/
      Sanctus vero Brendanus cum suis commilitonibus navigavit contra meridianam plagam glorificans Dominum in omnibus. Tertia vero die apparuit illis quaedam insula parva contra meridiem procul. Cum autem cepissent navigare acrius et appropinquassent praedictae insulae ait illis Sanctus Brendanus : "Viri fratres nolite corpora fatigare. Satis enim habetis laborem. Septem jam anni sunt postquam egressi sumus de nostra patria usque in hoc pascha quod venturum erit (152) cito. Namque modo videbitis Paulum heremitam spiritualem in hac insula sine ullo victu corporali commorantem per LX (153) annos. Nam XXX°( (triginta) annos antea sumpsit cibum a quadam bestia ". Cum autem appropinquassent ad litus minime poterant aditum invenire prae altitudine ripae illius.


Pagina_Precedente  Pagina_Successiva  Indice  Copertina 

   

La navigazione di San Brandano
di Anonimo del X secolo
pagine 243

   





Judas Domini Jhesus Christi Dominus Quibus Habeo Judam Brendanus Dominum Sanctus Brendanus Paulum Quibus Cum Cum