Pagina (218/243)

   

pagina


Pagina_Precedente  Pagina_Successiva  Indice  Copertina 

     
     
      CHAPITRE XXXIVSelmer p. 72, l.- 38, Ch. 26/
      At vero Sanctus Brendanus cum haec vidisset constritatus est intra se dicens : "Vae mihi quia porto habitum monachi et sub me constituti sunt multi sub nomine illius ordinis cum videamus in angelico statu hominem in carne adhuc sedentem illaesum a viciis corporis". Cui ait vir Dei : "O venerabilis pater quanta et qualia mirabilia ostendit tibi Deus quae nulli sanctorum patrum manifestavit. Et tu dicis in corde tuo non esse te dignum monachi portare habitum cum sis major quam monachus. Monachus namque labore manuum suarum utitur et vestitur. Deus autem de suis secretis per VII annos pascit te tum tua familia. Ego vero miser sedeo sicut avis in ista petra nudus exceptis pilis meis". Tunc Sanctus Brendanus interrogabat illum de suo adventu aut unde esset aut quanto tempore (156) sustinuisset ibi talem vitam. Cui ille respondit:"Fui nutritus in monasterio sancti Patricii per quinquaginta annos(157) et custodiebam cimiterium fratrum. Quadam vero die cum locum sepulturae designasset mihi meus decanus ut ibi quemdam defunctum sepelissem apparuit mihi quidam senex qui dixit mihi : "Noli frater fossam ibi facere quia alterius est". Cui dixi : "Pater quis es tu ?" At ille respondit :"Cur me non cognoscitis ? Nonne vester abbas sum ? "Cui dixi : "Sanctus Patricius fuit meus abbas". At ille respondit : "Ego sum. Ego enim heri migravi de sasculo. Ipse vero est locus meae sepulturae. Hic facies sepulchrum fratris nostris et nulli dicas quid ego dixi tibi.


Pagina_Precedente  Pagina_Successiva  Indice  Copertina 

   

La navigazione di San Brandano
di Anonimo del X secolo
pagine 243

   





Sanctus Brendanus Deus Sanctus Brendanus Patricii Patricius Deus Tunc Hic