Pagina (219/243)

   

pagina


Pagina_Precedente  Pagina_Successiva  Indice  Copertina 

      Cras autem proficiscere ad litus maris et invenies navim ibi in quam intrabis quae te ducet ad locum ubi expectabis diem mortis tuae". Mane vero secundum praeceptum sancti patris veni ad predictum litus et inveni naviculam sicut praedixit ipse mihi. Cum autem ascendissem in naviculam cepi navigare per tres dies et tres noctes. Quibus transactis dimisi navim ubicumque ventus voluisset illam jactare. Porro septimo die apparuit ista petra in quam statim intravi dimissa navicula atque percussa pede meo ut iret unde venerat. Confestim vidi illam cursu velocissimo sulcatam undas per aequora ut rediret in patriam suam. Ego vero mansi hic. Circa horam nonam luter portavit mihi prandium de mari id est piscem unum in ore suo et fasciculum de sarmentis ad focum faciendum inter suos anteriores pedes ambulans super duobus posterioribus. Cum autem posuisset ante me piscem et crementa reversus est unde venerat . Ego vero accepto ferro silicem percussi fecique ignem de sarmentis(R.11)/et paravi mihi cibos de illo pisce. Ita per XXX° annos semper tertia die idem minister easdem escas (id est) unum piscem attulit ad tres dies. Tertiam partem piscis manducavi omni die et nihil erat sitis gratia. Sed in die dominico egrediebatur foras pauxillum aquae de ista petra et habebam unde potuissem sumere potum et vasculum meum implere ad opus manuum. Post quoque XXX° annos inveni istas duas speluncas et istum fontem. Ab ipso vivo et postea vixi per(LX) annos sine nutrimento alterius cibi nisi de hoc fonte.


Pagina_Precedente  Pagina_Successiva  Indice  Copertina 

   

La navigazione di San Brandano
di Anonimo del X secolo
pagine 243

   





Mane Cum Quibus Cum Ita