Nonagenarius enim sum in ista insula tringinta annos in victu piscium et sexaginta annos in pastu istius fontis. L annos fui in patria mea. Omnes anni vitae meae CXL sunt. Et hic debeo modo sicut fuit mihi promissum expectare diem judicii in ista carne. Pergite igitur ad patriam vestram et vobiscum asportate vascula plena de(158) isto fonte. Necesse enim erit vobis quia adhuc restat iter vestrum per XL dies (id est) usque in sabbatum Paschae. Celebrabitis vero Sabbatum Sanctum Paschae ubi celebrastis per sex annos et postea accepta benedictione procuratoris vestri proficiscemini ad terram repromissionis sanctorum et ibi manebitis XL dies et post haec Deus patrum vestrorum ducet vos sanos atque incolumes in terram nativitatis vestrae".
NotesCHAPITRE XXXV
Selmer p. 76, 1. 1, Ch.27/
Igitur Sanctus Brendanus cum suis fratribus accepta viri Dei benedictione ceperunt navigare contra meridiem per totum XL (quadragesime) tempus et ferebatur huc atque illuc illorum navicula et erat illis tantum cibus aqua quam acceperunt ab insula viri Dei per triduum reficiendo sine ulla esurie et siti permanentes laeti omnes (159). Tunc sicut praedixerat vir Dei venerunt ad insulam procuratoris in Sabbato Sancto. Ut pervenerunt ad portum occurit illis obviam cum gaudio magno omnesque de navi levavit propriis brachiis. Peracto divino officio diei sancti apposuit coram eis cenam. Facto, jam vespere ascenderunt naviculam et idem vir cum illis. Cum autem navigassent invenerunt statim beluam in solito loco et ibi laudes Deo cantaverunt tota nocte et missas mane.
| |
Paschae Sabbatum Sanctum Paschae Deus Sanctus Brendanus Sabbato Sancto Deo Omnes Tunc Cum
|