Finita jam missa cepit Jasconius ire in viam suam et omnes fratres qui cum Sancto Brendano erant ceperunt clamare ad Dominumdicentes : "Exaudi nos Deus salutaris noster spes omnium finium terrae et in mari longe".
CHAPITRE XXXVISelmer P. 77, 1. 17, Ch.27/
Sanctus Brendanus confortabat suos fratres dicens : "Nolite formidare. Nihil enim vobis erit mali sed adjutorium imminet itineris". Recto cursu belua pervenit usque ad litus insulae avium. Ibique demorati sunt usque ad octabas Pentecosten. Transacto jam tempore solemnitatum procurator qui cum illis erat dixit sancto Brendano : "Ascendite in naviculam et implete utres ex isto fonte. Ero namque socius itineris vestri ista vice atque ductor. Sine me non poteritis invenire terram Repromissionis sanctorum". Ascendentibus autem navim omnes quae in illa insula erant quasi una voce dicebant : "Prosperum iter faciet nobis Deus salutarium nostrorum". Sanctus Brendanus et qui cum illo erant nevigaverunt ad insulam procuratoris et ipse cum illis ibique sumpserunt dispendia XL dierum. Erat autem navigium illorum contra orientalem plagam XL dierum. Porro ipse procurator illorum antecedebat illos . Transactis vero diebus XL vespere imminente cepit eos caligo grandis ita ut vix alter alterum potuisset videre. Procurator autem ait Sancto Brendano :"Scitis quae est ista caligo ?" Sanctus Brendanus ait : "Quae est ?" Tunc ait ille "Ista caligo circuit illam insulam quam queritis per septem annos". Post spacium unius horae iterum circumfulsit eos lux ingens et navis stetit ad litus.
| |
Jasconius Sancto Brendano Dominumdicentes Deus Brendanus Pentecosten Brendano Repromissionis Deus Brendanus Sancto Brendano Sanctus Brendanus Tunc Recto Ascendentibus Sanctus Erat
|