Porro ascendentibus de navi viderunt terram speciosam ac plenam arboribus pomiferis sicut in tempore autumnali. Cum autem circuissent illam terram nulla affuit illis nox.
CHAPITRE XXXVIISelmer p. 79, 1. 14, Ch 28/
Accipiebant tantum de pomis et de fontibus bibebant. Et ita per XL dies perlustrabant terram et non poterant invenire (finem illius). Quadam vero die invenerunt flumen magnum vergentem per medium insulae. Tunc Sanctus Brendanus conversus fratribus suis ait : "Istud flumen non possumus transire et ignoramus magnitudinem illius terrae". Cum haec intra se voluissent statim juvenis occurit/obviam illis-(Vll.) osculans eos cum magna laetitia et singulos nominatim appellabat atque dicebat : "Beati qui habitant in domo t(ua) in s(aeculum) s(aeculi) 1(audabunt)te". Cum haec dixisset ait ad (160) Sanctum Brendanum : "Ecce terra quam quesisti per multum tempus. Ideo statim non potuisti invenire quia Deus voluit tibi ostendere diversa sua secreta in oceano magno. Revertere itaque ad terram nativitatis tuae portans tecum de fructibus istius insulae et de gemmis quantum potest tua navicula capere. Appropinquant enim dies peregrinationis tuae ut dormias cum patribus tuis. Post multa vero curricula annorum(161) declarabitur ista terra successoribus vestris quando Christianorum supervenerit persecutio. Istud flumen quod videtis dividit istam insulam. Sicut modo apparet vobis matura fructibus ita omni tempore permanet sine ulla unbra mortis. Lux enim illius Christus est". Tunc vero acceptis de (162) fructibus terrae et omnibus generibus gemmarum dimissoque benedicto procuratore et juvene Sanctus Brendanus cum suis fratribus naviculam ascendit et cepit navigare per medium caliginis.
| |
Sanctus Brendanus Sanctum Brendanum Deus Christianorum Christus Sanctus Brendanus Cum Tunc Cum Cum Lux Tunc
|