Cuius admirabiles et pręclarissimas virtutes ad pręsens enumerare non est animus, tum quod sciam tibi esse non incognitas, tum etiam ne illarum magnitudini atque splendori ingenii mei officiat imbecillitas. Itaque, ut cętera omittam, eius animi magnitudinem tacitus nequeo pręterire, quam in omni ęgrotatione, deinde in ipsa morte tantam pręstitit, ut eius Socratis, cuius doctrinę in vita studiosissimus fuerat, in morte quoque imitatorem optimum se prębuerit. Nam cum biduo aute illam quę vitę sibi dies suprema fuit, Mariottus Bencinus ad eum visitandi gratia accessisset, atque, ut amicorum fert consuetudo, bono animo esse juberet, ad mortem quoque non moleste ferendam, si moriendum esset, cohortaretur, constanti ac firma voce omnes ad hoc natos esse respondit. O vocem sapienti homine dignam, et verba animi invictam celsitudinem indicantia! Hanc itaque sapientiam eiust atque prudentiam tam importune nobis ereptam vehentissime dolorem, nisi putarem non sine summa Dei providentia divino illo homini consultum esse: plerumque enim ignaris homines in vita mentibus errant. Deus vero ipse quid cuique optimum sit rectissime judicat. Nemo enim dubitare debet viro illi santissimo atque integerrimo ex hoc tenebroso atque obscuro carcere migrationem non fuisse felicissimam. Eius virtuti debiti honores sommo strudio pręparantur, atque, ut viro tali dignę fiant exequię, omnes plurimum solliciti sunt. Plura de hac re in pręsentiarum scribere nolui, non quia innumera adhuc dicenda non restent, sed ne inani loquacitate delicatissimas aures tuas offenderem, pręsertim cum sciam tibi nota esse atque perspecta.
| |
Socratis Mariottus Bencinus
|