Pagina (1/74)

   

pagina


Pagina_Precedente  Pagina_Successiva  Indice  Copertina 

      S. THOMĘ AQUINATIS
     
      De Mixtione Elementorum ad Magistrum Philippum(1)
     
     
      Dubium apud multos esse solet, quomodo elementa sint in mixto. Videtur autem quibusdam quod, qualitatibus activis et passivis elementorum ad medium aliqualiter deductis per alterationem, formae substantiales elementorum maneant: si enim non remaneant, videtur esse corruptio quaedam elementorum, et non mixtio.
      Rursus, si forma substantialis corporis mixti sit actus materiae, non praesuppositis formis simplicium corporum, tunc simplicia corpora elementorum amittent rationem: est enim elementum ex quo componitur aliquid primo, et est in eo, et est indivisibile secundum speciem: sublatis enim formis substantialibus, non sic ex simplicibus corporibus corpus mixtum componetur, quod in eo remanent. Est autem impossibile sic se habere: impossibile est enim materiam, secundum idem, diversas formas suscipere elementorum. Si igitur in corpore mixto formae substantiales elementorum salventur, oportebit diversis materiae partibus eas inesse. Materiae autem diversas partes accipere est impossibile, nisi praeintellecta quantitate in materia: sublata enim quantitate, substantia remanet indivisibilis, ut patet 1 Physic. Ex materia autem sub quantitate existente, et forma substantiali adveniente, corpus physicum constituitur. Diversae igitur partes materiae formis elementorum subsistentes plurium corporum rationem suscipiunt. Multa autem corpora impossibile est simul esse. Non igitur in qualibet parte corporis mixti erunt quatuor elementa: et sic non erit vera mixtio, sed secundum sensum, sicut accidit in congregatione invisibilium sive insensibilium corporum propter parvitatem.


Pagina_Precedente  Pagina_Successiva  Indice  Copertina 

   

La sintesi chimica secondo i principi filosofici di S. Tommaso D'Acquino
di Giovanni Maria Cornoldi
Istituto Tipografico Bologna
1876, pagine 74

   





Mixtione Elementorum Magistrum Philippum Physic