Pagina (2/74)

   

pagina


Pagina_Precedente  Pagina_Successiva  Indice  Copertina 

     
      Amplius, omnis forma substantialis propriam requirit dispositionem in materia, sine qua esse non potest: unde alteratio est via ad generationem et corruptionem. Impossibile est autem in idem convenire propriam dispositionem, quae requiritur ad formam ignis, et quae requiritur ad formam aquae, quia secundum tales dispositiones ignis et aqua sunt contraria. Contraria autem impossibile est simul esse in eodem adaequate. Impossibile est igitur quod in eadem parte mixti sint formae substantiales ignis et aquae. Si igitur mixtum fiat remanentibus formis substantialibus simplicium corporum, sequitur quod non sit vera mixtio, sed ad sensum solum, quasi iuxta se positis partibus insensibilibus propter parvitatem.
      Quidam autem volentes utrasque rationes evitare, in maius inconveniens inciderunt. Ut enim mixtiones elementorum ab eorum corruptione distinguerent, dixerunt formas quidem substantiales elementorum remanere in mixto aliqualiter; sed ne cogerentur dicere mixtionem ad sensum, et non secundum veritatem, posuerunt quod formae elementorum non remanent in mixto secundum suum complementum, sed in quoddam medium reducuntur: dicunt enim quod formae elementorum suscipiunt magis et minus, et habent contrarietatem ad invicem. Sed quia hoc palam repugnat opinioni et dictis Philosophi dicentis in Praedic., quod substantiae nihil est contrarium, et quod non suscipit magis et minus, ulterius procedunt; et dicunt, quod formae elementorum sunt imperfectissimae, utpote materiae primae propinquiores: unde sunt mediae inter formas substantiales et accidentales; et sic, in quantum accedunt ad naturam formarum accidentalium, magis et minus suscipere possunt, licet habeant contrarietatem ad invicem.


Pagina_Precedente  Pagina_Successiva  Indice  Copertina 

   

La sintesi chimica secondo i principi filosofici di S. Tommaso D'Acquino
di Giovanni Maria Cornoldi
Istituto Tipografico Bologna
1876 pagine 74

   





Philosophi Praedic