Haec autem positio multipliciter est improbabilis. Primo, quia esse aliquid medium inter substantiam et accidens est omnino impossibile: esset enim medium inter affirmationem et negationem. Proprium enim accidentis est esse in subiecto, substantiae vero in subiecto non esse. Formae autem substantiales sunt quidem in materia, non autem in subiecto: nam subiectum est hoc aliquid; forma autem substantialis est quae facit subiectum hoc aliquid, non autem praesupponit illud.
Item, ridiculum est dicere medium esse inter ea, quae non sunt unius generis; quia medium et extrema oportet eiusdem generis esse, ut probatur in 10 Metaph. Nihil ergo potest esse medium inter substantiam et accidens.
Deinde, impossibile est formas substantiales elementorum suscipere magis et minus. Omnis enim forma suscipiens magis et minus est divisibilis per accidens, in quantum scilicet potest eam subiectum participare magis et minus. Secundum id autem quod est divisibile per se vel per accidens, contingit esse motum continuum, ut patet in 6 Phys. Est enim loci mutatio et augmentum et decrementum secundum locum et quantitatem, quae sunt per se divisibilia: alteratio autem secundum qualitates, quae suscipiunt magis et minus, ut calidum et album. Si igitur formae elementorum suscipiunt magis et minus, tam generatio quam corruptio elementorum erit motus continuus. Quod est impossibile: nam motus continuus non est nisi in tribus generibus, scilicet quantitate, qualitate, et ubi, ut probatur in 5 Phys.
Amplius, omnis differentia secundam formam substantialem variat speciem.
| |
Metaph Phys Phys Quod
|