Perciò, dopo che l'Aquinate ebbe dimostro che non tanto bene le forme sostanziali venivano comparate alla serie dei numeri, diceva così: "Adveniente una forma substantiali necesse est aliam cedere. Et secundum hoc convenientior est similitudo formarum ad figuras quam ad numeros: eo quod figura sequitur formam continui, quant similitudinem ponit philosophus in II de anima, sic inquiens: similiter se habet et quod de figuris est et quæ secundum animam sunt. Semper enim in eo, quod est consequenter, est potentiâ quod prius est, in figuris et in animatis: ut in tetragono quidem trigonum, in sensitivo autem vegetativum. Manifestum est autem in figuris, quod ad habendam speciem maiorem, trigono manenti non est illi addenda aliqua linea ut habeatur tetragonum, quia qualitercumque addatur illa linea non esset figura maior, quia non esset alia clausio quam prius. Nec etiam trigono praeexistenti potest addi novum tetragonum ad constituendam cum ipso maiorem figuram; quia non compatiuntur se in eodem subiecto sive corpore duæ figuræ eiusdem generis: scilicet oportet, ad hoc quod corpus trigonum fiat tetragonum, amovere per decisionem de corpore, ut destruatur figura triangularis, vel sit flexibilis vel sit ductibilis; oportet in ipso aliam curvationem facere ut habeantur quatuor anguli, destructis primis angulis, qui fuerunt in figura triangulari. Sic ergo necesse est additionem vel subtractionem in substantiis rerum fieri, ut, adveniente nova forma, corrumpatur illa, quæ præxistebat, sicut in figuris patet.
| |
Aquinate
|