(Ex Regesto Andegavense, A. 1269 fol. 64 a terg.)
DOCUMENTO BKarolus etc. universis justitiariis secretis baiulis iudicibus magistris iuratis ceterisque (sic) uficialibus atque fidelibus suis per regnum Sicilie (sic) constitutis etc. Cum religiosus vir frater Benvenutus ordinis minorum inquisitor heretice (sic) pravitatis Regebatum et Iacobucium familiares suos latores presentium (sic) pro capiendis quibusdam hereticis per diversas partes regni nostri morantibus quorum nomina inferius continentur mictat ad presens (sic) et petiverit nostrum sibi ad hoc favorem et auxilium exhiberi fidelitati tue (sic) etc. quatenus ad requisitionem dictorum nunciorum vel alterius eorumdem omnes huiusmodi hereticos cum bonis eorum omnibus tam stabilibus quam mobilibus se seque moventibus capientes faciatis personas illorum in locis tutis cum summa diligentia custodire - bona vero ipsorum ad opus nostre curie (sic) fideliter et sollicite conservari attentius provisuri ne in hoc aliquem adhibeatis negligentiam vel defectum sicut divinam et nostram indignationem cupitis evitare et nihilominus de iis quae ceperitis faciatis fieri quatuor publica consimilia instrumenta quorum uno penes vos retento, alio penes cum qui bona ipsa custodierit dimisso tertium ad cameram nostram et quartum ad magistros rationales magne nostre curie (sic) destinctis - nomina vero hereticorum (sic) ipsorum sunt haec.:
Marcus Petrus Neri - Rigalis de Monte - Gilia de Montisano - Ioannes Bictari - Bigorosus - Bonadius de Regno - Boncivonga de Veterelana - Verde filia Guidonis Versati - Flore de colle Casali - Benevenutus Malyen de Aqua pendenti - Meliorata uxor eiusque (sic) olim dicebatur Altruda - Sabbatina que vocatur bona - Magister Matteus textor - Alda uxor eius - Joannes Ursi - Angelus Ursi de Guardia Lombardorum - Vitalis Maria uxor eius - Bernarda et Bernardus vir eius - Gualterius provincialis - Bernardus sutor - Bernarda uxor eius - Raymundus de Neapoli - Petrus de Majo de Sancto Germano - Benedictus Calderarius - Petrus Malanocta - Maria uxor eius - Maria figlia ipsorum - Salvia et Nicolaus filius eius - Andreas gener eius - Benedictus frater dicte Salvie (sic) - Bona filia eiusdem - Salvia de Rocca magnifico - Iudex Rainaldus - Iudex Guarinus Boianas Capocia - Petrus Iannini - Guillelmus frater eius - Garaldus, bonus homo Odorisi - Iacobus Verardonus Ioannes mundi - Thomasius Ioannis Guarnaldi de Ferraria - Petrus bictari nepos Ioannis bictari - Margarita uxor quondam Zoclofi domini Ferrarie (sic) - Sibilla cognata eius de Melphi - Magister Matteus textor - Alda uxor eius - Magister Maurus mercator de casalvere - Matteus Ioannis Golia - Ioannes et Gemma filii eius - Suriana.
| |
Ex Regesto Andegavense Sicilie Benvenutus Regebatum Iacobucium Petrus Neri Monte Montisano Bictari Regno Veterelana Guidonis Versati Casali Malyen Aqua Altruda Matteus Ursi Ursi Guardia Lombardorum Maria Bernardus Neapoli Majo Sancto Germano Calderarius Malanocta Nicolaus Salvie Rocca Rainaldus Guarinus Boianas Capocia Iannini Odorisi Verardonus Ioannes Ioannis Guarnaldi Ferraria Ioannis Zoclofi Ferrarie Melphi Matteus Maurus Ioannis Golia Gemma
|