Ordiar a poėtis, iis contentus quorum auctoritas, quia rerum naturalium cognitione perbene instructi sunt, in rebus gravissimis afferri ac magni fieri solet. Et sane Ovidius, non poėticę solum sed mathematicorum etiam ac philosophię peritus, non sagittas modo, sed plumbeas glandes, fundis Balearicis excussas, in cursu sępe exarsisse testatur. In libris enim Metamorphoseon hęc habet:
Non secus exarsit, quam cum Balearica plumbumfunda iacit: volat illud et incandescit eundo,
et, quos non habuit, sub nubibus invenit ignes.
Paria his habet Lucanus, ingenio doctrinaque clarissimus:
Inde faces et saxa volant, spatioque solutę
aėris et calido liquefactę pondere glandes.
Quid Lucretius, non minor et ipse philosophus quam poėta? nonne pluribus in locis idem testatur?
. . . . . . . . . . . . . . . . . plumbea vero
glans etiam longo cursu volvenda liquescit;
et alibi:
Non alia longe ratione, ac plumbea sępe
fervida fit glans in cursu, cum multa rigoris
corpora demittens ignem concepit in auris.
Idem innuit Statius, dum ait:
. . . . arsuras cęli per inania glandes.
Quid de Virgilio, poėtarum maximo? non ne bis hoc ipsum disertissime affirmat? Dum enim ludos Troianorum describit, de Aceste ita loquitur:
Namque volans liquidis in nubibus arsit arundo,
signavitque viam flammis, tenuesque recessit
consumpta in ventos;
alio vero loco, de Mezentio sic:
Stridentem fundam, positis Mezentius armis,
ipse ter adducta circum caput egit habena,
et media adversi liquefacto tempora plumbo
| |
Il Saggiatore
di Galileo Galilei
Ricciardi Editore 1953
pagine 290 |
|
|
Ovidius Balearicis Metamorphoseon Balearica Lucanus Inde Lucretius Statius Virgilio Troianorum Aceste Namque Mezentio Stridentem Mezentius
|