..............................................................................................
CAPUT I.
Opinionem de Terrae motu atque situ extra mundi centrum, vetustissimam esse.
[pag. 2 dell'ediz. del 1631.] .... Non est ergo nova de Terrae motu atque situ extra mundi centrum opinio, sed antiquissima; a maximis tamen philosophis et mathematicis, praesertim Aristotele, Ptolemaeo et aliis, contempta prorsusque repudiata tunc temporis, a quo ad nos usque tale figmentum oblivionis tumulo permansit absconditum.
CAPUT II.
Quis primus hoc tempore opinionem illam in lucem revocaverit,
quosque sectatores habuerit.
[pag. 3-5] Ut non omnis fert omnia tellus, sic habet mundi aetas unaquaeque suos illustres celebresque viros: haec reges bellique duces, illa legislatores; haec philosophos, illa theologos; haec astronomos, illa medicos; et de aliis scientiis atque artibus eodem modo. Anno autem Domini 1473, die Februarii 19, nascitur Nicolaus Copernicus Torinensis, foelicissimo certe ad ingenium coeli positu, ut in eius genesi apud lunctinum cernere licet. Is ergo, ingenium a natura nactus mathematicum, astronomiae praesertim serio excolendae operam dedit... ac Pythagoreis apud Ciceronem et Plutarchum animadversis, qui Solem in mundi centro quiescentem, Terram vero mobilem extra mundi centrum, collocassent, inde .... occasione sumpta, et Sole Terraque similiter transpositis, universas motuum coelestium apparentias tanta solertia, facilitate et mundanae machinae concinnitate ex ea hypothesi primus demonstravit, ut .... plurimos .... ad suam de Telluris motu sententiam pertraxerit .... qui, etiam aliter sentientes non verentur superstitiosos, timidos et ignorantia coecos appellare: ut videre est apud ipsum Kepplerum, in fine libri I Astronomiae Copernicanae, his verbis: Hodierno tempore praestantissimi quique philosophorum et astronomorum Copernico astipulantur .... et paulo infra: Quamquam vulgus litteratorum, haud multo altius sapiens illitteratis, foras quidem authoritates praetendunt, secum ipsi vero prius absurdum et insuetum dogma falsitatis damnant, ignorantia caeci, etc.: quibus constat evidenter, illos non tantum animi et exercitationis gratia dogma istud usurpasse, sed eius quoque fidem promovere voluisse.
| |
Le opere di Galileo Galilei
Edizione nazionale sotto gli auspici di sua maestą il re d'Italia. Volume VII
di Galileo Galilei
Tipografia Barbera Firenze 1897
pagine 1069 |
|
|
Terrae Terrae Aristotele Ptolemaeo Domini Februarii Nicolaus Copernicus Torinensis Pythagoreis Ciceronem Plutarchum Solem Terram Sole Terraque Telluris Kepplerum I Astronomiae Copernicanae Hodierno Copernico Quamquam
|