Atque certum est, quod si Tellus nullum unquam circa suum axem, saltem dogma ipsum circa Tellurem suum gyrum absolvit, toto sparsum orbe terrarum, veteri de Telluris quiete in mundi centro acceptius, ingeniis praesertim novitatum avidis: tanta fuit praestantissimis illis philosophis et astronomis credulitas, indeque dogmatis authoribus seducendi facilitas!
Imprimis vero notandum occurrit, huic dogmati idem prorsus quod haeresi in religione accidisse: quod, nempe, a veritate divisum atque alienum, neque etiam in se unum atque indivisum consistere potuerit, sed se ipsum subdiviserit, quoad imaginari licuit; alia enim est de illo Terrae motu sententia Copernici, alia Keppleri, et alia Origani atque Longomontani, ut patebit capite proximo: tam bene sibi constat falsitas, parentum authoritati sic plurimum derogans. Quis enim Kepplero postponet Copernicum? et tamen hic ab illo redarguitur, vicissimque Kepplerus a Longomontano. Sed quis horum singulis postponet Aristotelem, Ptolemaeum et Tychonem, pro Telluris quiete unanimes?....
CAPUT III.
Quibus in genere rationibus problema de Telluris motu fuerit hactenus agitatum.
[pag. 5] Quicumque Telluris sive quietem sive motum asseverant, ex iisdem tribus fontibus suas rationes atque argumenta deprehenduntur deducere: quippe ex Sacra Scriptura, astronomia et physica....
[pag. 8] .... Ex hisque hypothesibus [Copernicus] solertia plane mirabili corporum coelestium motus apparentes geometrice demonstravit: cuius systema superius apponitur, adeo egregium atque concinnum motuum et symmetriae uniformitate, ut mentem ipsam solo visu facile seducat; ipseque cum viris maximis libenter seducerer, nisi validissimae rationes infra dicendae me a tanto errore revocarent.
| |
Le opere di Galileo Galilei
Edizione nazionale sotto gli auspici di sua maestą il re d'Italia. Volume VII
di Galileo Galilei
Tipografia Barbera Firenze 1897
pagine 1069 |
|
|
Tellus Tellurem Telluris Terrae Copernici Keppleri Origani Longomontani Kepplero Copernicum Kepplerus Longomontano Aristotelem Ptolemaeum Tychonem Telluris Telluris Quicumque Telluris Sacra Scriptura Copernicus
|