Pagina (701/1069)

   

pagina


Pagina_Precedente  Pagina_Successiva  Indice  Copertina 

      ...
     
      CAPUT IV.
     
      Sacrae Litterae longe certius evidentiusque Telluris quietem quam motum asseverant;
      protervis tamen convincendis minime sufficiunt.
     
      [pag. 11] Ex eo probatur prima pars huius capitis, quoniam duo superiora loca Psalmorum 95 et 97 de Terrae motu anagogice tantum, ex Rabinis et Sacrarum Litterarum interpretibus, intelligenda sunt .... alter vero locus, apud Iob, non de naturali, sed violento Terrae motu particulari a divina virtute, litteraliter intelligitur. At 4 reliqua loca, pro Telluris quiete, iuxta sensum litteralem de Terrae stabilitate Solisque motu omnino accipienda sunt: nec enim his in locis Scriptura metaphorice loquitur, sed per modum assertionis rei verbis expressae....
     
      [pag. 18] .... At quod Scriptura tot in locis et de re eadem, in sensu litterali evidentissimis, locuta sit non penes rei veritatem, sed apparentiam, captui nostro sese accommodans (ut volunt), non probatur ab ipsis nec unquam probari poterit, sed temerarie assumitur contra regulam D. Augustini, libro De Doctrina Christiana, ubi ait, nefas esse Scripturae sensum litteralem pervertere, dum Fidei non repugnat neque rationi: haereticis vero viam passim aperiunt de sacro textu suo exemplo ludendi iuxta cuiusque spiritum internum, erroris et mendacii plerumque spiritum. Praeterea, an non aeque facilis est captui nostro Terrae motus atque coeli? ecquis rusticus non facile concipiat, navem moveri, non littora? ut eorum exemplum in ipsos retorqueatur. Dicamus igitur, illos, e contra, Scripturam Sacram suis figmentis accommodasse.


Pagina_Precedente  Pagina_Successiva  Indice  Copertina 

   

Le opere di Galileo Galilei
Edizione nazionale sotto gli auspici di sua maestą il re d'Italia. Volume VII
di Galileo Galilei
Tipografia Barbera Firenze
1897 pagine 1069

   





Litterae Telluris Psalmorum Terrae Rabinis Sacrarum Litterarum Iob Terrae Telluris Terrae Solisque Scriptura Scriptura Augustini De Doctrina Christiana Scripturae Fidei Terrae Scripturam Sacram