Pagina (702/1069)

   

pagina


Pagina_Precedente  Pagina_Successiva  Indice  Copertina 

     
     
      CAPUT V.
     
      Rationibus astronomicis hactenus demonstrari non potuit, an Tellus quiescatvel moveatur.
     
      [pag. 14] .... Ego vero nequeo non mirari, quod, etsi mundani motus cunctorum oculis exponantur atque ad opticam pertineant, rationibus tamen astronomicis, hoc est geometricis et opticis, huc usque certo definire nequiverint homines, machinam illam variis instrumentis tubisque opticis attentissime speculantes, an Terra an vero coelum moveatur. Problema mehercle ridiculum....
     
      CAPUT VI.
     
      Cur Telluris quies sive motus nequeat astronomice demonstrari.
     
      [pag. 21] Confuse rationem attigit Lansbergius .... at propriam atque distinctam sic assignamus.
      Astronomia versatur circa motus corporum coelestium: est autem motus sensibile commune tactui et visui, ideoque opticae subiectum: at si visus etiam circa proprium fallitur obiectum, dum colores apparentes putat esse veros, multo facilius decipietur circa commune, qualis est motus....
      CAPUT VII.
     
      Physicis tantum rationibus solubile est problema de Telluris motu vel quiele.
     
      [pag. 24-25] .... Est enim Terrae vel Solis quies in mundi centro primum astronomiae principium ei [Lansbergio] supponendum .... Cum ergo astronomia subordinetur physicae .... dubium non est quin .... primum astronomiae principium, cui, nec sensu nec simplici apprehensione cognoscibili, ipsa tota innititur, debeat a physica demonstrari.
      Hunc vero sequemur ordinem, maioris doctrinae et exercitationis gratia: ut imprimis eorum rationes afferamus, qui Terram extra mundi centrum collocant; tum eorum qui eamdem, sive in ipso centro sive extra, mobilem faciunt; singularumque vanitatem ostendamus, ne illis amplius ingenia fascinentur dubiisve coarctentur: deinde autem, e contra, ostendamus, Tellurem esse in centro universi, tum illam in ipso centro quiescere, non quidem rationibus huc usque incassum adhibitis, sed novis atque rem ipsam necessario concludentibus.


Pagina_Precedente  Pagina_Successiva  Indice  Copertina 

   

Le opere di Galileo Galilei
Edizione nazionale sotto gli auspici di sua maestą il re d'Italia. Volume VII
di Galileo Galilei
Tipografia Barbera Firenze
1897 pagine 1069

   





Tellus Terra Telluris Confuse Lansbergius Telluris Terrae Solis Lansbergio Terram Tellurem