CAPUT VIII.
Complectens praecipuas rationes physicas atque mixtas, quibus Copernicani contendunt,
Terram non esse in centro universi, cum rationum ipsarum refutationibus.
[pag. 25-27] .... Prima igitur eorum ratio pro excentricitate Terrae, potius querelae nomen meretur quam rationis. Conqueruntur enim quod Tycho, ad Solem constituendum planetariorum motuum centrum et Terram in mundi centro, tantum inverterit systema Copernici....
At quid tum? an nefas erat systema Copernici invertere? Omnino certe credibile est, quod si Copernico ea inversio prius in mentem venisset, illam Tychoni non reliquisset, sed amplecti maluisset, praesertim aequipollentem, quam summorum philosophorum et astronomorum, tum etiam Sacrae Scripturae, authoritati, ipsique sensui, dogma repugnans in medium proferre; quod prius per quartum etiam novennium domi suae latitasse scribit, in sui operis praefatione ad Paulum Tertium Pontificem Maximum, quippe non audens illud propalare.
Secunda ratio sumitur ab absurditate mundani systematis, si Terra in centro quiescat. Certum enim est, iuxta Tychonis etiam observationes, Martem Soli oppositum Terrae propinquiorem esse ipso Sole; quod fieri nequit in ipsius Tychonis systemate, sive Terra in centro posita, quin orbita Martis secet orbitam Solis, et Martis corpus certis temporibus in illud punctum mundani spatii succedat in quo fuit Sol aliis temporibus. Atqui hoc de primariis planetis valde est incredibile; sic nempe confundi ipsorum regiones quas permeant, si Kepplero credendum sit, libro 4 Astronomiae Copernicanae, pag.
| |
Le opere di Galileo Galilei
Edizione nazionale sotto gli auspici di sua maestą il re d'Italia. Volume VII
di Galileo Galilei
Tipografia Barbera Firenze 1897
pagine 1069 |
|
|
Copernicani Terrae Tycho Solem Terram Copernici Copernici Copernico Tychoni Sacrae Scripturae Paulum Tertium Pontificem Maximum Terra Tychonis Martem Soli Terrae Sole Tychonis Terra Martis Solis Martis Sol Kepplero Astronomiae Copernicanae
|