Pagina (704/1069)

   

pagina


Pagina_Precedente  Pagina_Successiva  Indice  Copertina 

      544. Lansbergius vero ait, esse argumentum irrefragabile vitiosi systematis; ergo, systema Tychonicum plane reiiciendum.
      Caeterum non est cur tantopere conquerantur de Marte, tanquam regionis Solis invasore, quod eius viam intersecet, cum idem efficiant Mercurius atque Venus, etiam planetae (ut volunt) primarii, de quibus tamen ipsi non conqueruntur, moveanturque planetae in regione liquida, sine ullo occursus periculo. Praeterea, ne id in Solis orbita incredibile esse amplius persuadeant simplicioribus, nonne in systemate Copernici Luna intersecat orbitam Terrae? et, ne quid controversum assumatur, nonne certum est, 4 planetas circa Iovem mobiles eius orbitam secare, ut Mercurius, Venus et Mars circulum Solis ex Tychone? Dicent, Lunam et Ioviales satellites esse planetas secundarios, hic autem quaestionem esse de primariis. Atqui negatur, Lunam esse planetam secundarium, praeterquam in eorum hypothesi. Praeterea, cum planetae omnes solius hominis in Tellure degentis gratia sint, ut ipsi concedunt et infra clarius ostendetur, hi certe tantum planetae dicendi videntur primarii, qui circa Tellurem primario convertuntur: at tales sunt tantum Sol et Luna; reliqui enim omnes aut circa Solem, aut circa Iovem vel alios planetas, primario convertuntur, et circa Terram tantum secundario; unde tantum secundarii planetae merito vocabuntur, et Sol Lunaque primarii: idque non caret mysterio, in Astrologia Gallica, Deo dante, revelando. Denique, praecipua quaestio est de sectione orbis Solis, planetae primarii; at Iovis orbitam secari certo constat, quem primarium esse dicunt.


Pagina_Precedente  Pagina_Successiva  Indice  Copertina 

   

Le opere di Galileo Galilei
Edizione nazionale sotto gli auspici di sua maestą il re d'Italia. Volume VII
di Galileo Galilei
Tipografia Barbera Firenze
1897 pagine 1069

   





Tychonicum Marte Solis Mercurius Venus Solis Copernici Luna Terrae Iovem Mercurius Venus Mars Solis Tychone Lunam Ioviales Lunam Tellure Tellurem Sol Luna Solem Iovem Terram Sol Lunaque Astrologia Gallica Deo Solis Iovis