Pagina (705/1069)

   

pagina


Pagina_Precedente  Pagina_Successiva  Indice  Copertina 

      ...
     
      [pag. 28] Quarta ratio desumitur a fine fabricae mundi. Ait enim Lansbergius, libro suo de Terrae motu, Tellurem melius collocari in medio planetarum, quam in mundi centro, ne in hoc longius distet homo a coelo, throno Dei.
      Sed quod haec ratio frivola sit, inde patet, quia....
     
      [pag. 28-30] Quinta ratio est ab eodem fine. Dicit enim Lansbergius, ibidem, Terram extra centrum in medio planetarum fuisse positam, ut esset veluti scala, qua superiores sphaeras, Martis, Iovis, Saturni atque fixarum, mensuraret homo, indeque certus esset quod, ut Deus dedit illi scientiam mensurandi coelum, ita post hanc vitam eius possessionem atque usum sit ei concessurus. Cui enim usui (ait) ista dimensio, nisi ut doceat hominem, quod tam apte mensurare novit, suo tempore quoque occupaturum?
      Verum non metitur homo ea scala atque scientia tertium coelum, sive beatorum sedem, sed tantum inferiores: hos ergo tantum post hanc vitam occupabit, non illud, ex Lansbergio? quod Fidei repugnat.Sexta ratio est Keppleri, adhuc a fine. Ait enim, libro 4 Astronomiae Copernicanae, pag. 549, quod non decuit ut homo, mundi incola et speculator futurus, in uno eius loco, velut in cubiculo clauso, resideret, quo modo ad dimensionem et contemplationem syderum tam remotorum nunquam pervenisset, nisi dotibus aliis supra quam humanis fuisset praeditus; quin potius, his quos nunc habet oculis et his mentis facultatibus instructus, in hoc aedificio amplissimo translatione annua Telluris, domicilii sui, circumambulare, stationes, ut solent mensores, diversas capere, hoc est spatiari, debuit, ut singula domus membra tanto rectius intueri et dimetiri posset.


Pagina_Precedente  Pagina_Successiva  Indice  Copertina 

   

Le opere di Galileo Galilei
Edizione nazionale sotto gli auspici di sua maestą il re d'Italia. Volume VII
di Galileo Galilei
Tipografia Barbera Firenze
1897 pagine 1069

   





Quarta Lansbergius Terrae Tellurem Quinta Lansbergius Terram Martis Iovis Saturni Deus Lansbergio Fidei Sexta Keppleri Astronomiae Copernicanae Telluris