Ad haec autem respondetur, verum quidem esse quod si homo in mundi centro velut in clauso cubiculo resideret, nunquam eo modo ad syderum dimensionem contemplationemque pervenisset; at falsum est, eum sic ibi residere, cum inde spectet undique sydera et planetas singulos, in aethere undequaque patente: nec ei opus est, motu annuo transferri et circumambulare, ut planetis fiat propinquior ad eos mensurandos, cum ipsi propriis motibus ad hominem accedant, dum fiunt perigaei, ideoque in centro quiescens idem possit quod circumambulans, commodiusque. Et quia fatentur, hominem coelestes motus contemplandi gratia fuisse in Terra constitutum, etiam fateantur oportet, illum eam ob rem melius in centro mundi constitui plane immobilem, quam vel extra centrum, vel in ipso centro mobilem. Naturalis enim contemplatio sive speculatio est simplex rationis intuitus circa obiectum, et quo hic simplicior est, eo contemplatio perfectior: atqui longe simplicior est intuitus rationis circa solum astrorum motum externum, quam circa hunc simulque ipsius contemplantis internum motum, quandoquidem ambos perpetuo spectari volunt Copernicani, proindeque mentem distrahi: est igitur longe commodius congruentiusque, planetae motum circa se vel sui respectu contemplanti quiescere, quam moveri; cum praesertim contemplatio sit mentis circa obiectum quies placida, quam (si esset de motu circa contemplantem) ipsius contemplantis motus attendendus perturbaret. Adde quod ex homine in mundi centro quiescente, multo clarius elucet Dei circa illum omnipotentia, sapientia, bonitas atque amor, quam si diurno motu agitaretur; nempe quod, sicut elementa, planetae atque coeli sunt et agunt solius hominis gratia, eo tantum recipiente divina beneficia, et non reagente, sic omnia propter ipsum etiam moveantur, eo quiescente.
| |
Le opere di Galileo Galilei
Edizione nazionale sotto gli auspici di sua maestą il re d'Italia. Volume VII
di Galileo Galilei
Tipografia Barbera Firenze 1897
pagine 1069 |
|
|
Terra Copernicani
|