Nec est quod Lansbergius, de Scriptura Sacra passim ludendo, ipsius Dei potentiam infinitam, immensitatem atque gloriam, magis commendare nitatur ex prope infinita vastitate sphaerae fixarum atque fixis ipsis, quarum alias Terrae sphaera maiores, alias eidem aequales, efficit: quis enim non videt, Dei omnipotentiam magis commendari ex eo quod Lansbergius falso putat impossibile, quam ex eo quod ait esse possibile?
Denique, posita, iuxta Tychonem, semidiametro sphaerae fixarum tantum 14000 semidiametrorum Terrae, quarum unaquaeque sit, ut supra, fere 860 milliariorum germanicorum, ipsa fixarum sphaera in uno horae minuto secundo, hoc est duratione unius pulsus arteriae hominis temperati, tantum percurret 876 milliaria germanica: quod, quamvis divinae virtutis admiratione sit dignissimum, tamen differt a calculo Lansbergii fere 643000 milliaribus germanicis.
Secunda ratio est Keppleri, desumpta ab eadem impossibilitate, libro I Astronomiae Copernicanae, pag. 105. Mundus enim (ait) est infinitus, aut finitus: posito autem mundo extrorsum infinito, demonstravit Aristoteles, illum moveri non posse motu convolutionis totum, quatenus totus: esto iam finitus mundus; extra mundum igitur nihil est quod mundo praestet locum, ipsum vero quiescat; ubi vero nihil est quod quiescat, ibi motus nullus est; non ergo potest moveri coelum, extra quod nihil est....
Atqui eodem quo supra argumento concludetur coeli motus et quies Terrae, hoc modo. Esto iam finita regio planetarum: ergo extra illam nihil est quod eidem praestet locum, ipsum vero quiescat, ac, per consequens, cum extra illam sit sphaera fixarum, quae ipsi regioni praestat locum, sphaera ipsa non quiescet; ergo movebitur, ideoque Terra quiescet, contra Kepplerum.
| |
Le opere di Galileo Galilei
Edizione nazionale sotto gli auspici di sua maestą il re d'Italia. Volume VII
di Galileo Galilei
Tipografia Barbera Firenze 1897
pagine 1069 |
|
|
Lansbergius Scriptura Sacra Terrae Lansbergius Tychonem Terrae Lansbergii Keppleri I Astronomiae Copernicanae Aristoteles Terrae Terra Kepplerum
|