...
[pag. 42-43] Decima ratio est iterum Keppleri, pag. 109 libri 1 Astronomiae Copernicanae, post Origanum, a causa motus primi, sic enim argumentatur. Omne materiatum, quatenus tale, aptum est ibi quiescere, ubi solitarium ponitur: oportet ergo primum motum adscribere vel alicui facultati animali, subiectum motus informanti aut eidem assistenti, vel alicui potentiae naturali motrici intrinsecae: atqui ea causa movens facilius in Terra ponitur quam in coelo. Hoc enim amplissimum est et excavatum, per quod hanc facultatem diffundi oporteret circulariter, cum, e contrario, possit anima aliqua in Terrae centro poni radicata, secundum naturam suae essentiae spiritualis indivisibilis .... Pag. autem 117 ait, manifestum esse globum Telluris informatum esse forma corporea rectilinea secundum tractum axis primi motus, hoc est, iuxta pag. 116, fibris rectilineis axi parallelis, quibus inest interna facultas naturalis tuendi sese, constanter directas in eandem plagam: praeter eas vero fibras rectilineas, alias etiam admittit circulares, circa Terrae axem circulariter exporrectas, in quibus alia nidulatur facultas, Terrae corpus circa ipsum axem movendi....
[pag. 44-45] Ad haec autem respondetur, primo, divisionem causarum motus diurni non esse adaequatam....
Secundo, novae huius philosophiae falsitatem inde probari, quia per animam in centro radicatam Kepplerus intelligit animam informantem ipsum Terrae centrum, aut etiam Terrae portionem circa centrum, aut totum Terrae corpus, sed in centro praecipue vigentem; vel intelligit spiritualem essentiam indivisibilem, in Terrae centro residentem nihilque animantem, sed tantum per sui speciem in omnes globi partes diffusam atque agentem.
| |
Le opere di Galileo Galilei
Edizione nazionale sotto gli auspici di sua maestą il re d'Italia. Volume VII
di Galileo Galilei
Tipografia Barbera Firenze 1897
pagine 1069 |
|
|
Decima Keppleri Astronomiae Copernicanae Origanum Terra Terrae Telluris Terrae Terrae Kepplerus Terrae Terrae Terrae Terrae
|