Pagina (710/1069)

   

pagina


Pagina_Precedente  Pagina_Successiva  Indice  Copertina 

      Primum vero dici non potest: nam anima est actus corporis organici .... Non tertium: quia praecipui animae vigoris in centro nulla haberi possunt indicia; habentur autem in superficie evidentissima ex .... rapidissimo superficiei motu, qui circa centrum insensibilis est omninoque desinit in ipso centro....
     
      [pag. 46- 47] ..... Nullo igitur modo datur in Tellure virtus sive anima, quae Tellurem ipsam et gravia in aėre circumvolvat. Talis autem nulla sequitur absurditas, virtute motrice posita in superficie mundi, quippe coelo, ut fecit Aristoteles; quia motus in superficie velocissimus inde continuo remittitur usque ad centrum, ubi omnino desinit....
     
      [pag. 52] .... Responsioni praemittendum: certum esse quod, moto globo quocunque circa suum centrum, partes quae sunt in superficie moventur omnium velocissime, aliarum vero velocius quae ipsi superficiei sunt viciniores, ideoque omnium tardissime quae centro maxime appropinquant; ac propterea centrum ipsum, quod a superficie maxime distet, penitus immobile remanet. Ex quo patet evidenter, motum globi non esse a centro, hoc est virtute in solo centro residente: alioquin haec moveret per speciem, validiusque in remotum quam in propinquum, ideoque esset activa ad infinitam distantiam....
     
      [pag. 52-53] .... quae autem densiora sunt, eo magis repugnant motui circulari .... Idque fatetur Kepplerus ipse, libro 1, pag. 118, ubi, de Terra loquens, ait: Quod materiae, qua plurima Terra constat, propria est inertia, repugnans motui, eaque tanto fortior, quanto maior est copia materiae in angustum coacta spatium.


Pagina_Precedente  Pagina_Successiva  Indice  Copertina 

   

Le opere di Galileo Galilei
Edizione nazionale sotto gli auspici di sua maestą il re d'Italia. Volume VII
di Galileo Galilei
Tipografia Barbera Firenze
1897 pagine 1069

   





Tellure Tellurem Aristoteles Kepplerus Terra Quod Terra