...
[pag. 54] Porro Kepplerus cum Copernico, cernens eam Terrae gravitatem suae sententiae omnino repugnare, negat ullum esse in natura grave aut leve absolute, sed haec tantum dici respective; idque probat libro 1 Astronomiae Copernicanae, pag. 99: quia si ignis, si fumus, absolute levia essent corpora, evolarent a Terra sursum usque in extimum coelum.
At quod hi philosophi retibus inextricabilibus magis se magis sese implicent, inde liquet, quia saltem inde sequitur, quod extimum coeli sit locus absolute levium, ideoque, a contrario, coeli centrum locus absolute gravium, iuxta rei veritatem....
[pag. 57-58] Prodiit etiam ex Italia manuscriptum viri equidem ingeniosi, in quo innominatus author duplicem causam affert fluxus et refluxus aequoris: alteram primariam, alteram secundariam. Primariam vult esse Telluris excentricae motum, ex annuo et diurno compositum. Ait enim, eam esse naturam aquae vase contentae, quod si vas progressive moveatur nunc celerius nunc tardius, sive recto sive circulari motu, ipsa etiam inde motum concipiat: ut si navicula, aqua plena et quiescens, ab ipsa quiete traducatur ad motum celeriter, aqua elevabitur versus puppim, ad ipsam accedens, et deprimetur ex parte prorae, hanc deserens ob suam fluxibilitatem, qua ex aequo obedire excusatur motui navis solidae; inde tamen rediens ad proram reciproce, aequilibrii causa, tandem obsequetur motui navis sine ulla variatione, dum illa placide et uniformiter movebitur; si autem navicula subito sistat, ut ad arenam impingens, fiet novus motus in aqua: sicque acceleratione et retardatione motus vasis deferentis accidit aquae agitatio cum reciprocatione.
| |
Le opere di Galileo Galilei
Edizione nazionale sotto gli auspici di sua maestą il re d'Italia. Volume VII
di Galileo Galilei
Tipografia Barbera Firenze 1897
pagine 1069 |
|
|
Porro Kepplerus Copernico Terrae Astronomiae Copernicanae Terra Prodiit Italia Telluris
|