Pagina (712/1069)

   

pagina


Pagina_Precedente  Pagina_Successiva  Indice  Copertina 

      ...
      [pag. 60] Verum, etsi conceptus hic aliquod probabilitatis specimen prae se ferat apud incautos, qui etiam lyncei haberi volunt, tamen a veritate alienus infra demonstrabitur....
      [pag. 64-65] Adde quod, si Terrae motus esset causa primaria fluxus et refluxus oceani, nullus esset lacus, nullum stagnum, nullusque canalis, saltem ab ortu in occasum extensus, in quibus idem aquarum motus non esset conspicuus; fluviorum vero ab ortu in occasum aut contra tendentium (qualis est praesertim Danubius) diebus singulis motus semel intenderetur atque remitteretur sensibiliter. Nec valet subterfugium de parvitate vasis continentis aquam stagni, lacus aut fluvii, quae parvitas, iuncta cum gravitate aquae tendente deorsum, supprimit apparentiam fluxus. Nam etsi verum sit, lacum esse valde parvum respectu maris, tamen eius aquam, longe lateque extensam et natura fluxibilem, non esse susceptivam agitationis a motu Telluris rapidissimo, praesertim hora mediae noctis, qua eius velocitas maxime intenditur, et meridiana, qua eiusdem velocitas maxime remittitur, ideo absurdum est atque repugnans hypothesi ipsius manuscripti, quia etiam aqua naviculae inaequaliter motae fluxum exhibet sensibilem....
     
      [pag. 66] Decimaseptima ratio ab eiusdem manuscripti authore desumitur ex altero effectu naturae quoque mirabili, nempe vento semper flante ab ortu in occasum in zona torrida, praesertim vero sub aequatore.... Nec in sola torrida ventus orientalis sibi aėris dominium vendicat, sed etiam extra: quo tamen ab aequatore longius excurrit versus polos, eo magis vis eius enervatur.


Pagina_Precedente  Pagina_Successiva  Indice  Copertina 

   

Le opere di Galileo Galilei
Edizione nazionale sotto gli auspici di sua maestą il re d'Italia. Volume VII
di Galileo Galilei
Tipografia Barbera Firenze
1897 pagine 1069

   





Verum Adde Terrae Danubius Telluris Decimaseptima