...
[pag. 74] Secunda ratio sumitur ab usu spatii inter Saturnum et fixas. Nam, utcunque Copernicani sphaeram Saturni dilataverint, inter hanc nihilominus et sphaeram fixarum continentur Terrae semidiametri, iuxta Lansbergium, 10288046, iuxta Kepplerum vero 59967010: vastitas incredibilis.... Quoniam vero totus hic mundus visibilis rerum statui tantum naturali deservit, iure optimo quaeritur ex Copernicanis, quis sit usus in natura vastissimae illius intercapedinis vacuae astris, quibus solis, post primam causam physicam, insunt virtutes influendi in haec inferiora, ut ipsas stellis fixis, eo spatio adhuc altioribus, inesse conceditur ab omnibus. Respondet Lansbergius, caeteris tacentibus, spatium illud non esse vacuum, ut volunt Tychonici, sed plenum bonis et malis daemonibus....
[pag. 79-80] .... ex ipso Kepplero et rei veritate, maculae Solis sunt tantum exhalationes dissipabiles, ut terrenae; vere enim inter Solem et nos dissipari deprehenduntur, etiam in medio disco Solis: si autem fuerint exhalationes, ergo non inhaerent Soli, neque sunt ex se immobiles, ut patet utrunque ex terrenis exhalationibus.
Quod autem spectat ad virtutem Solis circumductivam, quaecunque illa ponatur, sive lux sive calor .... certum est, de luce et calore, quod in Solis eclypsibus totalibus, frequenter occurrentibus, ipsius Solis virtute ad Terram minime tunc pertingente (ob Lunae corpus interpositum), staret omnino Tellus in orbe magno, oscitantibus Copernicanis; in eclypsibus vero partialibus, Telluris motus eo magis retardaretur, quo maior esset eclypsis; quod sane motum Solis apparentem maxime interturbaret, tardioremque redderet quam ex tabulis et observationibus colligatur.
| |
Le opere di Galileo Galilei
Edizione nazionale sotto gli auspici di sua maestą il re d'Italia. Volume VII
di Galileo Galilei
Tipografia Barbera Firenze 1897
pagine 1069 |
|
|
Secunda Saturnum Copernicani Saturni Terrae Lansbergium Kepplerum Copernicanis Lansbergius Tychonici Kepplero Solis Solem Solis Solis Solis Solis Terram Lunae Tellus Copernicanis Telluris Solis
|