Pagina (715/1069)

   

pagina


Pagina_Precedente  Pagina_Successiva  Indice  Copertina 

      ...
     
      [pag. 80-81] Quinta ratio valde notanda desumetur ab astrologia, totius physicae capite, ad quam prae caeteris scientiis spectat definire, quo in mundi loco sit Terra, omnium influentiarum coelestium receptaculum sive passivum subiectum.... Iam vero repugnant astrologicae rationes Telluris excentricitati: quod, etsi sobrie tantum simus hic ostensuri, id tamen sufficienter praestabimus, praemissis sequentibus....
      [pag. 83] 4. Planetas dupliciter agere, quippe seorsim, et cum primo coelo, quod iam supra diximus primam causam physicam. Primo autem modo agunt directe orbiculariter, sive undequaque, idque per se aequaliter, saltem in eadem distantia; sicque Sol suo lumine efficit Lunae phases, easdem ante plenilunium quas post plenilunium. At secundo modo tantum agunt directe versus caeli centrum: nam planeta tantum agit cum ea coeli parte quam abscindit visibili sua diametro.... haec autem coeli pars, quia concava, tantum ad coeli centrum, sive focum, virtutem suam primo et per se dirigit....
     
      CAPUT XI.
     
      Complectens rationes physicas, quibus Tellurem quiescere demonstratur.
     
      [pag. 110] .... est autem vapor, sive fumus, ex gutta aquae saltem centies rarior ipsa aqua: olla enim aquae plena, bulliens ad ultimam usque guttam, fumum centies maiorem evaporat quam sit aqua contenta. Et crescente raritate, crescit fluxibilitas: aėr vero saltem decies adhuc rarior est ipso fumo, proindeque millies quam aqua rarior est fluidiorque: ponatur autem tantum centies, vitandae in supradictis controversiae causa.


Pagina_Precedente  Pagina_Successiva  Indice  Copertina 

   

Le opere di Galileo Galilei
Edizione nazionale sotto gli auspici di sua maestą il re d'Italia. Volume VII
di Galileo Galilei
Tipografia Barbera Firenze
1897 pagine 1069

   





Quinta Terra Telluris Sol Lunae Tellurem