...
[pag. 114] Quarta ratio est a gravibus, per se primo mundi centrum petentibus....
[pag. 115-116] .... Ad Terrae ... centrum ... grave deductum, in eo solo quiescet seorsim, Terraeque non adhaerens .... At grave, spreto Telluris contactu et adhaesione, quiescens in centro ... palam docebit Copernicanos, se Terrae corpus per se primo non petiisse vel affectasse, sed ipsum centrum, non tamen quatenus est intimum et medium corporis terrestris, ut asserit Kepplerus cum aliis Copernicanis. Nam si Telluris elementum virtute divina annihilaretur, concedent Copernicani elementum aquae successurum in Terrae locum, idemque centrum occupaturum quod prius Terra occupabat, quandoquidem ambo elementa idem centrum affectant .... Igitur extimae superficiei aquae superponatur lapis: hic vel aquae supernatabit (quod nullus sanae mentis asseret), vel, aquam subintrans, rursus descendet in idem centrum, at non ut medium corporis terrestris, vel ut suo toti uniatur, aut quod a Terra trahatur, quae nulla est.... Non ergo a lapide quaeritur ipsum centrum ut centrum Terrae vel aquae vel aėris; neque centrum ipsum est centrum per se cuiusquam talium corporum, sed tantum per accidens, ut patet valdeque notandum est: ergo tantum quaeritur ut centrum coeli....
[pag. 122] .... Praeterea refert Georgius Agricola, libro 5 De natura fossilium, quod cum, in Franconiae fodina ferri quam magnetum vocant, operarii, definito labore perfuncti, cuneos et malleos de manibus in solo cuniculi (ut fieri solet) deposuissent, postero die ad eundem laborem redeuntes, instrumenta non invenerunt in solo cuniculi in quo deposita fuerant, sed ad superiorem alterius lateris ipsius cuniculi partem, ex qua lapidis magnetis viribus attracta pendebant.
| |
Le opere di Galileo Galilei
Edizione nazionale sotto gli auspici di sua maestą il re d'Italia. Volume VII
di Galileo Galilei
Tipografia Barbera Firenze 1897
pagine 1069 |
|
|
Quarta Terrae Terraeque Telluris Copernicanos Terrae Kepplerus Copernicanis Telluris Copernicani Terrae Terra Terra Terrae Georgius Agricola Franconiae
|