Pagina (717/1069)

   

pagina


Pagina_Precedente  Pagina_Successiva  Indice  Copertina 

      ...
     
      [pag. 124-125] .... Sic enim (referente Georgio Agricola supra citato) in Alexandria Aegypti laquearibus templi Serapis validi magnetes accommodati, statuam aeneam, in cuius capite ferrum erat inclusum, tenuere suspensam, ut nec solum nec culmen attingeret.... Quod si Tellus gravia, ut magnes ferrum, attraheret, nequidem pedes nudos vis hominis ex Terra avelleret: idque confirmat Kepplerus ipse libro 1, pag. 137, dum lapides, super Terram existentes, virtute tractoria ei alligari dixit. At homo pedes nudos elevat, sine ullo resistentiae sensu: nullo igitur modo Tellus gravia attrahit.
      De materiae autem ad motum inertia, quae, ex Kepplero, libro 1, pag. 118, motui, hoc est Telluris tractrici, resistit, proindeque multo magis animalium motrici, nihil dico, cum in comparatione vincendae tractricis Terrae, quae montem etiam aut quid gravius ex aėre attraheret, sit plane insensibilis.... Solum addo, quod si verum esset, gravia in aėre ob materiae inertiam tractrici Telluris reniti, ibi plus esset renitentiae ubi plus materiae, proindeque maiora et densiora tardius descenderent, minora vero et rariora velocius, iuxta proportiones materiae gravium; hoc est, grave centuplo maius et densius, centuplo tardius descenderet, cum tractio ponatur fieri ab eadem Telluris virtute: quod est absurdissimum et experientiae omnino contrarium....
      ...................................................................................................................................................
      ....................................................................................................................................................


Pagina_Precedente  Pagina_Successiva  Indice  Copertina 

   

Le opere di Galileo Galilei
Edizione nazionale sotto gli auspici di sua maestą il re d'Italia. Volume VII
di Galileo Galilei
Tipografia Barbera Firenze
1897 pagine 1069

   





Georgio Agricola Alexandria Aegypti Serapis Tellus Terra Kepplerus Terram Tellus Kepplero Telluris Terrae Telluris Telluris