Pagina (65/710)

   

pagina


Pagina_Precedente  Pagina_Successiva  Indice  Copertina 

      Multas conscripsi et rationes et argumentorum in contrarium eversiones, quas tamen in lucem hucusque proferre non sum ausus, fortuna ipsius Copernici, praeceptoris nostri, perterritus, qui, licet sibi apud aliquos immortalem famam paraverit, apud infinitos tamen (tantus enim est stultorum numerus) ridendus et explodendus prodiit. Auderem profecto meas cogitationes promere, si plures, qualis tu es, exstarent: at cum non sint, huiusmodi negotio supersedebo.
      Temporis angustia et studio librum tuum legendi vexor: quare huic finem imponens, tui me amantissimum atque in omnibus pro tuo servitio paratissimum exibeo. Vale, et ad me iucundissimas tuas mittere ne graveris.
     
      Dabam Patavii, pridie nonis Augusti 1597.
     
      Honoris et nominis tui amicissimusGalileus Galileus
      in Academia Pat.na Mat.cus
     
     
     
      Fuori, d'altra mano: Dem ehrnuesten vnnd wolgelehrten Herrn M. Joanni Kepler Wiertenberger, Irer Fürstl. Durchl. zu Gräcz Mathematico, meinem lieben freündt.
     
      Gräcz.
     
     
     
      58*.
     
      GIOVANNI KEPLER a MICHELE MAESTLIN [in Tubinga].
      [Graz, settembre 1597].
     
      R. Bibl. di Stoccarda. Cod. Math., car. 14.
     
      ...Nuper in Italiam misi 2 exemplaria mei opusculi(133) (sive tui potius), quae gratissimo et lubentissimo animo accepit Paduanus Mathematicus, nomine Galilaeus Galilaeus, uti se subscripsit. Est enim et ipse in Copernicana haeresi inde a multis annis. Unum exemplar misit Romam, et plura habere desideravit...
     
     
     
      59.
     
      GIOVANNI KEPLER a GALILEO in Padova.
      Graz, 13 ottobre 1597.
     
      Bibl. Naz. Fir. Mss. Gal., P. VI, T. VII, car. 33(134) e 34. - Autografa.


Pagina_Precedente  Pagina_Successiva  Indice  Copertina 

   

Le opere di Galileo Galilei
Volume X. Carteggio 1574-1610
di Galileo Galilei
Barbera Firenze
1964-1965 pagine 710

   





Copernici Patavii Augusti Galileus Academia Pat Mat Dem Herrn M Joanni Kepler Wiertenberger Irer Fürstl Gräcz Mathematico Tubinga Graz Bibl Stoccarda Nuper Italiam Paduanus Mathematicus Galilaeus Galilaeus Copernicana Romam Padova