Pagina (377/710)

   

pagina


Pagina_Precedente  Pagina_Successiva  Indice  Copertina 

      Emisso enim superioribus nundinis in publicum libro meo, Commentaria de Martis motibus inscripto(664), multorum annorum labore, exque eo tempore, quasi qui difficillima expeditione bellica gloriae satis peperissem, vacatione non nulla studiis meis interposita, fore putabam, ut inter caeteros et Gallilaeus, maxime omnium idoneus, mecum de novo astronomiae seu phisicae caelestis genere promulgato per literas conferret, intermissumque ab annis amplius duodecim institutum resumeret. Ecce vero, tibi ex inopinato, circa Idus Martias, celerum opera, nunciatum in Germaniam, Galilaei mei, pro lectione alieni libri, occupationem propriam insolentissimi argumenti, de quatuor planetis antea incognitis (ut caetera libelli capita praeteream) usu perspicilli duplicati inventis: quod cum Illustris. S. C. M. Consiliarius, D. Io. Matthaeus Wackherius a Wackhenfelsz, de curru mihi ante habitationem meam nunciaret, tanta utrumque incessit admiratio, tanti orti animorum motus absurdissimi acroamatis consideratione, ut cachinnis et gaudio confusi, neque ille narrando, neque ego audiendo, sufficeremus. Augebat stuporem Wackherii asseveratio, viros esse clarissimos doctrina, gravitate, constantia, supra popularem vanitatem longissime evectos, qui haec de Galilaeo perscribant(665), adeoque iam librum sub praelo versari, proximisque cursibus affuturum.
      Me, ut primum a Wackherii ore discessi, Galilaei potissimum movit authoritas, iudicii rectitudine ingeniique solertia parta. Itaque meditatus mecum sum, qui possit aliqua fieri accessio ad planetarum numerum, salvo meo Mysterio Cosmographico(666), quod iam ab annis 13 prostat publice; in quo quinque illae Euclidis figurae, quas Proclus(667) ex Pithagorae Platonisque sententia Cosmicas appellat(668), planetas non plures sex admittunt.


Pagina_Precedente  Pagina_Successiva  Indice  Copertina 

   

Le opere di Galileo Galilei
Volume X. Carteggio 1574-1610
di Galileo Galilei
Barbera Firenze
1964-1965 pagine 710

   





Commentaria Martis Gallilaeus Idus Martias Germaniam Galilaei Illustris Consiliarius Wackherius Wackhenfelsz Wackherii Galilaeo Wackherii Galilaei Mysterio Cosmographico Euclidis Proclus Pithagorae Platonisque Cosmicas