Quem enim tacere sinunt tantarum rerum nuncii? Quem non implet divini amoris abundantia, per os, linguam et calamum sese profundens ubertissime?
Addebant animum Aug. Caesaris Rudolphi imperia, qui meum de hac materia iudicium expetebat. De Wackherio vero quid dicam? Ad quem ut veni sine libro, lectionem tamen eius professus, inrisum mihi, rixatum etiam, fuit, denique plane conclusum, ut in hac materia non differrem fieri quam disertissimus.
Dum aliquid meditor, superveniunt literae tuae ad Ill.mum Magni Hetruriae Ducis Legatum(674), plenae tui in me amoris, ut qui hoc mihi honoris impertitus sis, ut per tantum virum me potissimum, et transmisso exemplari et addita commonefactione, provocandum ad scribendum censueris: quod et praestitit in tui gratiam perquam humaniter, et me in clientelam suam suscepit benevolentissime.
Quod igitur mihi propria animi propensione, quod amicis placet, quod diligenter ipse rogas, id faciam; non nulla spe inductus, me hac epistola id tibi profuturum, si eam censueris ostendendam, ut contra(675) morosos novitatum censores, quibus incredibile quicquid incognitum, profanum et nefandum quicquid ultra consuetas Aristotelicae angustiae metas, uno proaspiste sis processurus instructior.
Temerarius forte videri possim, qui tuis assertionibus, nulla propria experientia suffultus, tam facile credam. At qui non credam mathematico doctissimo, cuius vel stilus iudicii rectitudinem arguit, qui tantum abest ut sese vanitati dedat, seseque vidisse dictitet quae non viderit, popularem auram captans, ut vel receptissimis opinionibus veritatis amore non dubitet repugnare, vulgique vituperia susque deque ferre?
| |
Aug Rudolphi Wackherio Magni Hetruriae Ducis Legatum Aristotelicae
|