Pagina (380/710)

   

pagina


Pagina_Precedente  Pagina_Successiva  Indice  Copertina 

      Quid, quod publice scribit, probrumque si quod committeretur, clam habere nequaquam posset? Egone ut patricio florentino fidem derogem de iis quae vidit? perspicaci, lusciosus? instrumentis ocularibus instructo, ipse nudus et ab hac supellectili inops? Ego non credam omnes ad eadem spectacula invitanti, et, quod caput est, vel ipsum suum instrumentum, ad faciendam fidem oculis, offerenti?
      An parum hoc fuerit, Magnorum Hetruriae Ducum familiam ludificari, Mediceumque nomen figmentis suis praefigere, veros planetas interim pollicentem?
      Quid, quod propriis experimentis, quod aliorum asseverationibus in parte libri deprehendo veracissimum? Quid causae sit, cur solum de quatuor planetis deludendum sibi putaverit orbem?
      Tres sunt menses, cum Aug. Imperator super lunae maculis varia ex me quaesivit, in ea constitutus opinione, terrarum et continentium simulachra in luna, ceu in speculo, resplendescere. Allegabat hoc potissimum, sibi videri expressam Italiae cum duabus adiacentibus insulis effigiem. Specillum etiam suum ad eadem contemplanda offerebat in dies sequentes, quod omissum tamen est. Adeo eodem tempore, Galilaee, Christi Domini patriam vocabulo praeferens, Christiani orbis Monarcham, eiusdem irrequieti spiritus instinctu, qui naturam detectum ibat, deliciis tuis aemulatus es.
      Sed et antiquissima est haec de maculis lunae narratio, fulta authoritate Pythagorae et Plutarchi summi philosophi, et qui, si hoc ad rem facit, proconsulari imperio Epirum tenuit sub Caesaribus; ut Maestlinum adeoque et mea Optica(676) ante annos sex edita praeteream, inque suum locum inferius differam.


Pagina_Precedente  Pagina_Successiva  Indice  Copertina 

   

Le opere di Galileo Galilei
Volume X. Carteggio 1574-1610
di Galileo Galilei
Barbera Firenze
1964-1965 pagine 710

   





Magnorum Hetruriae Ducum Mediceumque Aug Italiae Galilaee Christi Domini Christiani Monarcham Pythagorae Plutarchi Epirum Caesaribus Maestlinum Optica