Pagina (381/710)

   

pagina


Pagina_Precedente  Pagina_Successiva  Indice  Copertina 

     
      Haec igitur cum, consentientibus testimoniis, etiam alii de lunae corpore asseverent, consentanea iis, quae tu de eodem longe dilucidissima affers experimenta; tantum abest, ut fidem tibi in reliquo libro et de quatuor circum-Iovialibus planetis derogem, ut potius optem mihi in parato iam esse perspicillum, quo te in deprehendendis circum-Martialibus (ut mihi proportio videtur requirere(677)) duobus, et circum-Saturniis sex vel octo praevertam, uno forsan et altero Venerio et circum-Mercuriali accessuro.
      Quam ad venaturam, quod Martem attinet, tempus erit maxime idoneum October venturus, qui Martem in opposito solis exhibet, terris (praeterquam anno 1608) omnium proximum, errore calculi trium amplius graduum.
      Age igitur, ut de rebus certissimis meisque oculis, ut omnino spero, videndis, tecum, Galilaee, sermonem conferam; tui quidem libri methodum secuturus, omnes vero philosophiae partes, quae vel ex hoc tuo Nuncio ruinam minantur, vel confirmantur, vel explicantur, iuxta pervagaturus: ut nihil supersit, quod lectorem philosophiae deditum suspensum teneat, et vel a fide tibi praebenda prohibeat, vel ad contemnendam quae hactenus erat in precio philosophiam impellat.
      Primum libelli tui caput in fabrica perspicilli versatur, tantae quidem efficaciae, ut rem spectanti millies exhibeat maiori planitie, quod tum fit, si diameter tricies bis repraesentetur longior. Quod si facultas aestimatoria manet in sententia consuetae magnitudinis, necesse est ei tunc rem videri tricies bis propiorem.


Pagina_Precedente  Pagina_Successiva  Indice  Copertina 

   

Le opere di Galileo Galilei
Volume X. Carteggio 1574-1610
di Galileo Galilei
Barbera Firenze
1964-1965 pagine 710

   





Venerio Martem October Martem Galilaee Nuncio