Pagina (385/710)

   

pagina


Pagina_Precedente  Pagina_Successiva  Indice  Copertina 

     
      Praeterea credebam non tantum aërem esse crassum et colore caeruleo, quo visibilium partes minutae eminus obtegerentur et confunderentur; quod cum per se certum sit, frustra videbam expectari a perspicillo, ut hanc aëris interfusi substantiam a visibilibus detergat; sed de ipsa etiam caelesti essentia tale aliquid suspicatus sum, quod nos, si maxime lunae corpus in immensum augeamus, impedire possit, quo minus exiguas eius particulas in sua puritate, seorsim a caelesti materia profundissima, agnoscere possimus.
      Has igitur ob causas, abstinui a tentanda mechanica, concurrentibus insuper aliis etiam impedimentis.
      At nunc merito tuo, Galilaee solertissime, commendo indefessam tuam industriam, qui, diffidentia omni post habita, recta te ad oculorum experimenta contulisti; iamque orto per tua inventa veritatis sole, omnes istas titubationum larvas cum nocte matre dispulisti; quidque fieri posset, facto demonstrasti.
      Te monstrante, agnosco substantiae caelestis incredibilem tenuitatem, quae quidem etiam(679) ex Opticis meis, fol. 127, patet, si proportionem densitatis aëris ad aquam conferas cum proportione densitatis aetheris ad aërem, proculdubio multo maiorem, quae efficit, ut ne minutissima quidem stellati orbis (nedum lunaris corporis stellarum humillimae) particula nostros oculos effugiat, tuo instrumento instructos, multoque plus materiae in uno specilli corpusculo interponatur inter oculum et rem visam, quam in toto illo immensi aetheris tractu: quia ex illo aliquantula resultat obscuritas, ex hoc nulla; ut pene concedendum videatur, totum illud immensum spacium vacuum esse.


Pagina_Precedente  Pagina_Successiva  Indice  Copertina 

   

Le opere di Galileo Galilei
Volume X. Carteggio 1574-1610
di Galileo Galilei
Barbera Firenze
1964-1965 pagine 710

   





Galilaee Opticis