Nec minus etiam, si cometa quispiam effulserit, parallaxes eius, ut et lunae, ad stellulas illas minutissimas et creberrimas, solo tuo instrumento conspicuas, collatae, observari rectissime poterunt: ex quibus de altitudine corporum illorum certius, quam hactenus unquam, licebit argumentari.
Atque haec tecum, Galilaee, ad primum libelli tui caput conferre libuit.
Transis secundo ad phaenomena lunaria praestantissima: qua mentione refricas mihi memoriam eorum, quae in Astronomiae parte Optica, cap. VI De luce siderum, numero 9 Super lunae maculis, ex Plutarcho, Maestlino, meisque experimentis adduxi.
Ac initio per quam iucundum est, et me ipsum in eiusdem lunae maculis, non, ut tu, converso, sed averso vultu, observandis esse versatum. Schema huius rei habes fol. 247 mei libri, ex quo illud patet, mihi quoque limbum lunae apparuisse lucidissimum undique, solum corpus interius maculis fuisse distinctum.
Ex eo subit animum certare tecum in pervidendis illis minutis maculis, a te primum in parte lucidiore animadversis. Id autem hoc pacto me spero perfecturum mea observandi ratione, vultu a Luna averso, si lunae lumen per foramen in tabellam pertica circumlatam intro misero, sic tamen ut foramen obvallet lens crystallina, sphaerico maximi circuli gibbo, et tabella ad locum collectionis radiorum accommodetur. Sic in pertica 12 pedes longa lunae corpus perfectissime depingetur, quantitate monetae argenteae maioris. Artificium demonstravi prop. 23, fol. 196 et 211 libri mei; simplicius tamen fuit propositum a Porta primo titulo cap.
| |
Galilaee Astronomiae Optica Super Plutarcho Maestlino Luna Porta
|