Pagina (391/710)

   

pagina


Pagina_Precedente  Pagina_Successiva  Indice  Copertina 

      Cur igitur nullas tales longas in luna maculas prodis? cur plerasque circulo circumductas? An ne licet coniecturis indulgere, lunam veluti pumicem quendam esse, creberrimis et maximis poris undique dehiscentem? Patieris enim aequo animo, ut hic per occasionem aliquid indulgeam speculationibus meis, Commentario de Marte(690) cap. XXXIV fol. 175 propositis, ubi, ex eo quod luna a tellure duplo celerius incitatur, quam partes ipsae telluris extimae in circulo aequatore, collegi lunare corpus esse rarum admodum, quodque, exigua materiae paucae contumacia praeditum, raptui telluris non multum resistat.
      Verumtamen haec, tanti non sunt, ut, si iuxta tuas sequentes narrationes stare omnino nequeant, pertinaciter defendenda putem. Nam clarissimis experimentis lege plane optica reddidisti confirmatissimum, in lunari corpore multos per lucidam partem (praesertim inferius) consurgere apices, instar altissimorum montium nostrae telluris, qui primi orientis in luna solis luce fruantur, eaque tibi perspicillo tuo utenti detegantur.
      Quid iam dicam de tua super antiquis maculis lunae disputatione exactissima? Cum fol. 251 libri mei sententiam Plutarchi adduxissem, lunae maculas illas antiquas pro lacubus seu maribus habentis, lucidas partes pro continentibus, non dubitavi me opponere, et, contraria ratione, in maculis continentes, in lucida puritate humoris vim, ponere: qua in re mihi Wackherius valde applaudere est solitus. Adeoque his disputationibus superiori aestate indulsimus (credo quod natura per nos eadem moliebatur, quae per Galilaeum obtinuit paulo post), ut in Wackherii gratiam, etiam astronomiam novam, quasi pro iis qui in luna habitant, planeque geographiam quandam lunarem conderem; cuius inter fundamenta et hoc erat, maculas esse continentes, lucidas partes maria.


Pagina_Precedente  Pagina_Successiva  Indice  Copertina 

   

Le opere di Galileo Galilei
Volume X. Carteggio 1574-1610
di Galileo Galilei
Barbera Firenze
1964-1965 pagine 710

   





Commentario Marte Plutarchi Wackherius Galilaeum Wackherii