Pagina (395/710)

   

pagina


Pagina_Precedente  Pagina_Successiva  Indice  Copertina 

     
      Quid tu de aëre dicis circa lunam, cum Maestlinus, libello Tubingae edito anno 1606(694), etiam pluvias in ea conspexerit? Sic enim ille, Th. 152: In eclipsi lunari vespere Dominicae Palmarum anni 1605, in corpore lunae versus Boream nigricans quaedam macula conspecta fuit, obscurior caetero toto corpore, quod candentis ferri figuram referebat. Dixisses nubila, in multam regionem extensa pluviis et tempestuosis imbribus gravida, cuiusmodi ab excelsorum montium iugis in humiliora convallium loca videre non raro contingit. Haec ille.
      Ne vero putes antiquarum macularum unam fuisse, monstravit ipse mihi Maestlinus anno superiori diagramma. Macula erat et situ et magnitudine differens, quippe quae quartam circiter aut quintam partem planitiei lunaris occupabat et praeterea adeo atra, ut etiam in obtenebrata luna eluceret.
      Tradit eo libello, a Th. 88, lunae affinitatem cum terra, in densitate, umbra, caligine, luce a sole mutuatitia, quae globum utrumque circumambulet, quae aequales et terricolis lunae phases exhibet, et lunicolis terrae: ut utrumque corpus ab altero aequaliter illuminetur. Alterum gradum cognationis horum corporum, Th. 92, collocat in asperitate superficierum, quo loco magnam partem complectitur meae Astronomiae quodque notatu dignum est, ex tribus locis Averrois(695) citat Aristotelis ex libro De animalibus sententiam, quod luna terrenae naturae admodum sit affinis.
      In specie de aëre circa lunare corpus circumfuso a Th. 145 ex professo agit, eius ista sunt verba, Th. 149, tuis, Galilaee, verbis adeo similia, ut ex tuo libello desumpta videantur: Si lunae corpus, inquit, quacunque phase probe intuearis, extremam oram multo limpidiori puriorique luce claram, nec ullis maculis conspersam videbis: cum tamen ab interiori corpore plurimae nigricantes notae passim emicent.


Pagina_Precedente  Pagina_Successiva  Indice  Copertina 

   

Le opere di Galileo Galilei
Volume X. Carteggio 1574-1610
di Galileo Galilei
Barbera Firenze
1964-1965 pagine 710

   





Maestlinus Tubingae Dominicae Palmarum Boream Maestlinus Astronomiae Averrois Aristotelis Galilaee