Pagina (397/710)

   

pagina


Pagina_Precedente  Pagina_Successiva  Indice  Copertina 

     
      Quod vero demonstrationem attinet, quae ostendit hoc lumen ex nostra tellure effundi, ea iam a viginti annis, eoque amplius, fuit penes Maestlinum, ex cuius doctrina illam transtuli in meam astronomiae partem Opticam, cap. VI, num. 10, fol. 252, plenissimo tractatu, ubi easdem etiam opiniones (quod lumen hoc sit a sole, vel a Venere) tecum eodem modo refuto, nisi quod hanc ultimam, merito suo, paulo, melius excipio.
      Putas fol. 15(699) ruborem illum lunae aheneum, quem circa extremitates umbrae terrenae luna eclipsata retinet (reliquo corpore fusca et evanida) esse ex illuminatione vicinae substantiae aetheriae. Adiuvas meam de eodem rubore disputationem fol. 251 Opticorum, ubi eam ex refractis in nostro aëre solis radiis deduco, et accommodas ea, quae fol. 301 adduxi, ad rationem dicendam, cur in totali solis eclipsi non semper nox fiat mera: quae in libro De stella nova fol. 117 repetii(700). Dubito, Galilaee, an possit haec a te dicta causa(701) huic sufficere rubori; haec enim, uti vis, aurora lunare corpus circumstat multo aequabilius, quam ut rubor iste sic inaequaliter in lunam derivetur, ut ostendunt mea fol. 276 allata experimenta: quae ubi in tuo Systemate mundi in considerationem adduxeris, spero te hac in parte tanto felicius de rerum causis disputaturum.
      Ad pallorem tamen lunae in mediam umbram immersae efficiendum, ubi cessant radii solis refracti, facile patior, ut iuxta sidera solem circumstantia, quibus ego folio 277 palloris causam transcripsi, haec tua aurora ut potior causa adducatur.


Pagina_Precedente  Pagina_Successiva  Indice  Copertina 

   

Le opere di Galileo Galilei
Volume X. Carteggio 1574-1610
di Galileo Galilei
Barbera Firenze
1964-1965 pagine 710

   





Maestlinum Opticam Venere Opticorum Galilaee Systemate