Pagina (400/710)

   

pagina


Pagina_Precedente  Pagina_Successiva  Indice  Copertina 

      Quanto magis stellarum decies millium disculi in unum conflati superabunt magnitudine aspectabili speciem disci solis? Si hoc verum, et si sunt illi soles ex eodem genere cum hoc nostro sole, cur non etiam illi soles universi superant splendore hunc nostrum solem? Cur adeo obscurum universi lumen fundunt in patentissima loca, ut sol per foramen punctu aciculae minimo apertura irradians in cameram conclusam, iam statim ipsam fixarum claritatem, tota camera ablata, infinito pene intervallo superet? Dices mihi, nimium illas a nobis distare? Nihil hoc iuvat hanc causam. Quanto enim distantes magis, tanto quam sol maiori diametro vel singulae. At interfusus aether fortasse obscurat illas? Nequaquam: cernimus enim illas suis cum scintillationibus, suo cum discrimine figurarum et colorum: quod non esset, si densitas aetheris alicui obstaculo esset.
      Satis igitur hinc clarum est, corpus huius nostri solis inaestimabili mensura esse lucidius, quam universas fixas, ac proinde, hunc nostrum mundum non esse e promiscuo grege infinitorum aliorum. Qua de re plura infra scribam.
      Habes innumerabilitatis stellarum oculatos testes plurimos. Rabinos aiunt numerare supra duodecim millia: novi religiosum, qui nocte quadam illuni plures quadraginta numeravit in clypeo Orionis: Maestlinus maiusculas in Pleiadibus ordinarie numerat, nisi fallor, quattuordecim, non infra magnitudinum terminos.
      De Galaxia, nubeculis et nebulosis systrophaìs beasti astronomos et physicos, detecta earum essentia, et confirmatis iis qui pridem hoc idem tecum asseverabant, nihil esse nisi congeriem stellarum, confusis luminibus ob oculorum hebetudinem.


Pagina_Precedente  Pagina_Successiva  Indice  Copertina 

   

Le opere di Galileo Galilei
Volume X. Carteggio 1574-1610
di Galileo Galilei
Barbera Firenze
1964-1965 pagine 710

   





Orionis Maestlinus Pleiadibus Galaxia