Pagina (401/710)

   

pagina


Pagina_Precedente  Pagina_Successiva  Indice  Copertina 

     
      Itaque desinent porro cometas et nova sydera cum Braheo efformare ex Via Lactea, ne perfectorum et perennium mundi corporum interitum absurde introducant.
      Tandem ad novos planetas tecum transeo, rem praecipuae admirationis in libello tuo, paucula tecum super eo negocio, praeter ea quae initio dicta, collocuturus.
      Primum exulto, me tuis laboribus vincere. Si circa unam fixarum discursitantes invenisses planetas, iam erant mihi a Vackherio, apud Bruni(705) innumerabilitates, parata vincula et carcer, imo potius exilium in illo infinito. Itaque magno me liberasti metu, quod quatuor istos planetas, non circa unam fixarum, sed circa sidus Iovis, ais discurrere.
      Ingens sane Vackherium philosophiae illius horridae ceperat admiratio, quae, quod nuperrime Galilaeus oculis suis perspexisset, tot annis antea, non tantum opinationibus introduxerat, sed plane argumentationibus stabilierat. Nec immerito sane magnifiunt, qui in consimilibus philosophiae partibus sensum ratione praevertunt. Quis enim non maioris faciat nobilitatem doctrinae astronomicae, quae, cum pedem extra Graeciam nunquam extulisset, tamen zonae frigidae proprietates prodidit, quam vel Caesaris experimentationem, qui clepsydris ad littus Britannicum noctes deprehendit romanis noctibus paulo breviores; vel Belgarum in septemtrione hyemationem, stuporis quidem plenam, sed quae citra cognitionem doctrinae illius fuisset impossibilis? Quis non celebrat Platonis fabulam de Atlantica, Plutarchi de insulis auricoloribus Transthulanis, Senecae de futura orbis novi detectione versiculos fatidicos, postquam tale quid ab Argonauta illo Florentino tandem fuit praestitum?


Pagina_Precedente  Pagina_Successiva  Indice  Copertina 

   

Le opere di Galileo Galilei
Volume X. Carteggio 1574-1610
di Galileo Galilei
Barbera Firenze
1964-1965 pagine 710

   





Braheo Via Lactea Vackherio Bruni Iovis Vackherium Galilaeus Graeciam Caesaris Britannicum Belgarum Platonis Atlantica Plutarchi Transthulanis Senecae Argonauta Florentino