Pagina (402/710)

   

pagina


Pagina_Precedente  Pagina_Successiva  Indice  Copertina 

      Ipse Columbus dubium tenet lectorem suum, plus is ingenium admiretur novam orbem ex ventorum flatu coniicientis, an fortitudinem tentantis ignotos fluctus immensumque oceanum, et felicitatem optatis potiti.
      Scilicet etiam in mea materia erunt miraculo Pythagoras, Plato, Euclides, quod, rationis praestantia subvecti, concluserunt, aliter factum esse non posse, quam ut Deus mundum ad exemplar quinque regularium corporum exornaret, licet in modo erraverint; vulgaris contra laus erit Copernici, qui, ingenio quidem usus non vulgari, descriptionem tamen mundi non nisi(706) ocularem fecit, solum to òti ?in lucem efferens; cedet longe veteribus Keplerus, qui, ex oculari intuitu systematis Copernicani, quasi ek tu òti ascendit ad causas easdem adque to diòti, quod Plato a priori desuper tot ante saeculis(707) prodiderat, ostenditque in systemate mundi Copernicano expressam esse rationem quinque corporum Platonicorum. Nec absurdum aut invidiosum hoc est, illos his praeferri; postulat id ipsa rei natura. Nam, si maior est gloria architecti huius mundi, quam contemplatoris mundi, quantumvis ingeniosi, quia ille rationes fabricae ex seipso deprompsit, hic expresssa in fabrica rationes vix magno labore agnoscit, certe qui rerum causas, antequam res patent sensibus, concipiunt ingenio, ii architecti similiores sunt ceteris, qui, post rem visam, cogitant de causis.
      Itaque non invidebis, Galilaee, nostris antecessoribus suam hic laudem, qui, quod nuperrime tuis oculis deprehendisti, sic esse oportere tibi tanto ante praedixerant.


Pagina_Precedente  Pagina_Successiva  Indice  Copertina 

   

Le opere di Galileo Galilei
Volume X. Carteggio 1574-1610
di Galileo Galilei
Barbera Firenze
1964-1965 pagine 710

   





Columbus Pythagoras Plato Euclides Deus Copernici Keplerus Copernicani Plato Copernicano Platonicorum Galilaee