Pagina (404/710)

   

pagina


Pagina_Precedente  Pagina_Successiva  Indice  Copertina 

      Da naves, aut vela caelesti aurae accommoda, erunt qui nec ab illa quidem vastitate sibi metuant. Adeoque, quasi propediem affuturis, qui hoc iter tentent, ego lunarem, tu, Galilaee, Iovalem, condamus astronomiam.
      Haec iucunde sint interposita miraculo audaciae humanae, quae in huius potissimum saeculi hominibus sese effert. Non sunt enim mihi deridiculo veneranda sacrae historiae mysteria.
      Neque tamen etiam vile operae precium duxi, obiter aurem vellicare altiori philosophiae: cogitet an quicquam, gentis humanae supremus et providus ille custos frustra permittat, et quo nam ille consilio, veluti prudens promus, hoc potissimum tempore nobis isthaec operum suorum penetralia pandat, quod congerro noster Thomas Segethus, multiplici vir eruditione, movit; aut si, quod ego respondi, Deus conditor universitatem hominum, veluti quendam succrescentem et paulatim maturescentem puerulum, successive ab aliis ad alia cognoscenda ducit (uti quidem tempus erat, cum ignoraretur planetarum a fixis discrimen, et sero admodum a Pythagora, sive Parmenide, fuit animadversum, eundem esse Vesperum et Luciferum; nec in Mose, Iobe, aut Psalmis ulla mentio planetarum), perpendat igitur et quodammodo respiciat, quousque progressum sit in cognitione naturae, quantum restet, et quid porro expectandum sit, hominibus.
      Sed ad humiliores cogitationes redeamus, et quod coeptum(712) absolvamus. Si enim quatuor planetae Iovem circumcursitant disparibus intervallis et temporibus, quaeritur, cui bono, si nulli sunt in Iovis globo, qui admirandam hanc varietatem suis notent oculis?


Pagina_Precedente  Pagina_Successiva  Indice  Copertina 

   

Le opere di Galileo Galilei
Volume X. Carteggio 1574-1610
di Galileo Galilei
Barbera Firenze
1964-1965 pagine 710

   





Galilaee Iovalem Thomas Segethus Deus Pythagora Parmenide Vesperum Luciferum Mose Iobe Psalmis Iovem Iovis