Pagina (405/710)

   

pagina


Pagina_Precedente  Pagina_Successiva  Indice  Copertina 

      Nam, quod nos in hac terra attinet, nescio quibus ratiobus quis mihi persuadeat, ut illos nobis potissimum servire credam, qui illos nunquam conspicimus; neque est expectandum, ut tuis, Galilaee, ocularibus universi instructi, illos porro vulgo observaturi simus.
      Quo loco, opportune occurrendum duco etiam alii alicui suspicioni. Erunt enim, quibus vana videatur astrologia nostra terrestris, seu, ut philosophice dicam, doctrina de aspectibus, cum numerum planetarum aspectus facientium ad hanc usque diem ignoraverimus? Verum ii frustra sunt; astra emin in nos agunt iis modulis, quibus eorum motus sese his terris insinuant. Per aspectus enim agunt; at aspectus affectus est anguli in centro terrae vel oculi. Scilicet non ipsa in nos agunt, sed aspectus eorum fiunt obiectum et stimulus facultatum terrestrium ratione participantium citra discursum, solo instinctu.
      Iam vero quatuor hi, ut ex tuis, Galilaee, observationibus patet, et minimi sunt et nunquam a Iove ultra 14 minuta digrediuntur: ut totus extimi planetae orbis minor sit disco solis vel lunae. Quare ut dem, ipsos, non impediente minuta quantitate, concurrere per aspectus ad movendas facultates sublunares, non tamen amplius quid poterunt, quam ut et ipsi quatuor et Iupiter, centrum curriculorum eorum, iunctim aequent (nec id crebro) solem, in diuturnitate nonnulla aspectus, ob diametri latitudinem.
      Atque hoc pacto manet astrologia suo loco, patetque simul, quatuor hos novos, non primario nobis in tellure versantibus, sed procul dubio Iovialibus creaturis, globum Iovis circumhabitantibus, comparatos.


Pagina_Precedente  Pagina_Successiva  Indice  Copertina 

   

Le opere di Galileo Galilei
Volume X. Carteggio 1574-1610
di Galileo Galilei
Barbera Firenze
1964-1965 pagine 710

   





Galilaee Galilaee Iove Iupiter Iovialibus Iovis