Id evidentius patet illi, qui tecum, Galilaee, mecumque Copernicum sequitur in systemate mundano: videmus enim in eo lunam, circumterrestrem planetam, sic comparatam, ut non possit videri aliis globis, quam soli telluri, quam cursibus suis cingit, destinata. Eius curriculi diameter habetur pro vicesima parte diametri orbis magni telluris circa solem: ego vix tricesimam existimo. Subtendit igitur minus tribus, vel, ut ego, minus duobus gradibus, ex sole inspectus. At cum Saturni altitudo sit decupla, Iovis quintupla circiter, ex Saturno igitur inspecta nostra luna non ultra 18 vel 12 minuta poterit a tellure discedere, ex Iove ad 36 vel 24 minuta: quo pacto est eius ratio plane eadem Saturniis et Ioviis, quae planetarum Iovialium nobis terrestribus creaturis. Nec abludit magnitudinis ratio. Esto enim, ut parallaxis solis sit 3 minuta, et si multo minorem esse putem; terra igitur, ex sole inspecta, habebit 6 minuta, luna sesqui. Imo terra, multo minor, etiam lunae relinquet minus, nempe non unum minutum. Atque hoc ex Saturno inspectum 6 forte secunda videbitur, ex Iove 12 secunda. Plane igitur sic est, quod nobis est in tellure nostra luna, hoc non est globis caeteris, et quod Iovi sunt illae quatuor lunulae, id non sunt nobis: et vicissim singulis planetarum globis eorumque incolis sui serviunt circulatores. Ex qua consideratione, de incolis Iovialibus summa probabilitate concludimus; quod quidem et Tychoni Brache, ex sola consideratione vastitatis illorum globorum, acque visum fuit.
| |
Galilaee Copernicum Saturni Iovis Saturno Iove Saturniis Ioviis Iovialium Saturno Iove Iovi Iovialibus Tychoni Brache
|