Pagina (407/710)

   

pagina


Pagina_Precedente  Pagina_Successiva  Indice  Copertina 

     
      Adeoque et hoc argutissime Vackherius monuit, etiam Iovem circa suum volvi axem ut mostram tellurem, ut ad illius convolutionem gyratio illa quatuor lunarum sequatur, uti ad nostrae telluris gyrationem nostrae lunae conversio in eandem plagam sequitur: adeoque nunc demum se credere rationibus magneticis, quibus in nupero meo physicae caelestis commentario(713), volutione solis circa axem et polos corporis causas motuum planetariorum expedivi.
      Nimirum ut tu, Galilaee, pulchre mones, si Iovem, curriculo duodecim annorum occupatum, quatuor circulatores ante pone cingunt, quid absurdi dixit Copernicus; telluri, dum annuo motu redit, unam lunam eadem ratione adhaerescere?
      Quid igitur, inquies, si sunt in caelo globi similes nostrae telluris, anne igitur cum illis in certamen venimus, utri meliorem mundi plagam teneant? Nam si nobiliores illorum globi, non sumus nos creaturarum rationalium nobilissimae? Quomodo igitur omnia propter hominem? Quomodo nos domini operum Dei?
      Difficile est nodum hunc expedire, eo quod nondum omnia, quae huc pertinent, explorata tenemus, ut temeritatis notam vix effugituri simus multa de hac quaestione disserendo.
      Non reticebo tamen, quae mihi philosophica videantur argumenta adduci posse, quibus obtineatur, non tantum in genere, ut supra, hoc planetarum systema, in quorum uno nos homines versamur, in praecipuo mundi sinu, circa cor mundi, solem nempe, versari; sed etiam in specie nos homines in eo globo versari, qui creaturae rationali primariae et nobilissimae (ex corporeis) plane debetur.


Pagina_Precedente  Pagina_Successiva  Indice  Copertina 

   

Le opere di Galileo Galilei
Volume X. Carteggio 1574-1610
di Galileo Galilei
Barbera Firenze
1964-1965 pagine 710

   





Vackherius Iovem Galilaee Iovem Copernicus