Prioris affirmati de intimo sinu mundi, vide argumenta supra a multitudine fixarum (quae pro muro hunc sinum certo vallant) et a claritate nostri solis prae fixis. Quibus adde hoc tertium, quod mihi hisce diebus expressit Vackherius, assensuque laudavit.
Geometria una et aeterna est, in mente Dei refulgens, eius consortium hominibus tributum inter causas est, cur homo sit imago Dei. In geometria vero figurarum a globo perfectissimum est genus, corpora quinque Euclidea. Ad horum vero normam et archetypum distributus est hic noster mundus planetarius. Da igitur, infinitos esse mundos alios: ii aut dissimiles erunt huius nostri, aut similes. Similes non dixeris. Nam, cui bono infiniti, si unusquisque in se perfectionem omnem habet? Aliud enim est de creaturis generationis successione perennibus. Et Brunus ipse, defensor infinitatis, censet, differre oportere singulos a reliquis totidem motuum generibus. Si motibus, ergo et intervallis, quae pariunt motuum periodos. Si intervallis, ergo et figurarum ordine, genere, perfectione, ex quibus intervalla desumpta. Adeoque, si mundos invicem similes statueres per omnia, creaturas etiam feceris similes et totidem Galilaeos, nova sidera in novis mundis observantes, quot mundos. Id autem cui bono? Quin potius cavemus, uno verbo, ne progressus fiat in infinitum, quod recipiunt philosophi: cum assentiatur progressus versus minora finitus, cur non et versus maiora? Esto enim sphaera fixarum; huius pars forte ter millesima Saturni sphaera, huius item decima pars telluris sphaera; telluris porro tercentiesmillesima homo, hominis tantula pars cuniculus subcutaneus.
| |
Vackherius Euclidea Brunus Galilaeos Saturni
|