Hic sistimus: nec progreditur natura ad minora. Pergamus igitur ad alterum membrum dilemmatis: sint illi infiniti mundi dissimiles nostri: aliis igitur quam perfectis quinque figuris erunt exornati, ignobiliores igitur hoc nostro: unde conficitur, ut noster hic mundus sit illorum omnium, si plures essent, praestantissimus.
Dicamus iam etiam hoc: cur tellus globo Iovio praestet, digniorque sit dominantis creaturae sedes.
Sol quidem in centro mundi est, cor mundi est, fons lucis est, fons caloris, origo vitae motusque mondani est. At videtur homo aequo animo illo throno regio abstinere debere. Caelum caeli Domino, soli iustitiae, terram autem dedit filiis hominum. Nam, etsi Deus corpus non habet, nec habitaculo indiget, in sole tamen (ut passim(714) per Scripturam, in caelo) plus exerit virtutis, qua mundus gubernatur, quam in globis caeteris. Agnoscat igitur homo, ipsius etiam habitaculi sui distinctione, suam indigentiam, Dei abundantiam; agnoscat, se non esse fontem et originem ornatus mundani, sed a fonte et ab origine vera dependere. Adde et hoc, quod in Opticis dixi, contemplationis causa, ad quam homo factus oculisque ornatus et instructus est, non potuisse hominem in centro quiescere; sed oportere, ut navigio hoc telluris annuo motu circumspacietur lustrandi causa, non secus atque mensores rerum inaccessarum stationem statione permutant, ut triangulo mensorio iustam basin ex stationum intervallis concilient.
Post solem autem, non est nobilior globus aptiorque homini quam tellus.
| |
Iovio Domino Deus Scripturam Opticis
|